{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia 5","citation":"Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/5.md","author":{"name":"Claudius Ptolemaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2"},"work":{"title":"Cosmographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"CAPVT SECVNDVM Vis cosmographiae finis: & in quibus a chorographia differat strictim in prioribus annotatus sit. Cum autem in praesentiarum propositum sit habitabilem nostri orbis describere quam maxime fieri possit intra sese coaequalem necesse arbitramur in exordio hoc praeponere: quod huius rei primum est historia peragationis: plurima; noticiam nacta ex illorum traditione: qui diligentissime regiones quasque explorauerunt: quodque huiusce animaduersionis atque traditionis ad geome tricam hoc: illud ad obseruationem fixarum pertinet: quod geometricum est per puram dimensionem discantiarum ostendit: qualiter loca inter sese sint sita quod ad superiora refertur eorundem locorum positiones persixas docet: cum organis Astrolabicis ad captandas umbras inuentis. Idque certum quidem est nec in aliqua re anceps. Aliud uero genus est imperfectius & altero egs Nam primo cum necesse sit utroque in modo praesupponi ad quem situm duorum locorum distantia uergat. Non.n. solum scire oportet, quantum hic locus ab illo distet: sed uersus quas caeli plagam: hoc est an ad septentrionem seu: ut ita loquamur: ad solis ortum: aut alias particulares inclinationes. Impossibile est hoc considerare diligentius absque dictorum instrumentorum opere: ex ipsis enim omni in loco: omnique in tempore facile inueniri potest linea meridiani: perque hanc distantiarum peragratarum noticia: deinde hoc etiam dato: dimensio quae fit ex numero stadiorum nobis certam neticias haud prae pet ob itinerat quae raro recta sunt diuersionibus multis terra marique ita actis: ut opus sit ex terrestri itinere secundum qualitatem & quantitatem distantiam obliquarum: id quod rectum iter excedit coniectare: atque ex stadiorum su ma minuere: ut uia recta inueniatur: quod etiam in nauigationibus ea ex ca contingit: & ex uentorum pariter flatu per totum iter cum aequalitate minime seruato. Praeterea: & si eorus locorum distantia diligenter habita est non tamen habetur ratio ad totum terrae ambitum: neque captatur situs eiusdem ac aequalitatem circulorum uel polorum situm. Distantia autem: quae ex obserua tione superiorum acquiritur horum quolibet diligenter ostendit. Praeterea quantas circumferentias uicissim circuli paralleli meridiamque: qui per loca ipsa sunt descripti intercipiunt hoc est quales circumferentias in meridio.","prev":{"citation":"Cosmographia 4","label":"CLAVDII PTOLEMAEI COSMOGRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/4"},"next":{"citation":"Cosmographia 6","label":"CAPVT SECVNDVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/6"},"credit":{"text":"Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia","quality":"ocr"}}