{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 2.75.1-44","citation":"Columbanus, Carmina 2.75.1-44","ref":"2.75.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/carmina/2.75.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/carmina/2.75.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/carmina/2.75.1.md","author":{"name":"Columbanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/carmina","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Praemeditata quidem levius sufferre valebunt. Quae subito adveniunt, multo graviora videntur. Gaudia sunt populi rector pius atque benignus. Mors aliena monet propriae nos mortis ubique. Felix alterius cujus documenta flagella. 80 Praemia non capiet, ingrato qui bona praestat. Sit tibi charus homo, ut frater; Deus ut pater [almus. Omnis paulatim letho nos applicat hora. Ante diem mortis nullus laudabilis exstat. Quaelibet ex fructu proprio cognoscitur arbor. 85 Doctor erit magnus factis qui quod docet implet. Quod tibi vis fieri, hoc alii praestare memento. Pauperibus justis coelestis gloria restat. Quod tibi non optes, alii ne feceris ulli. AEquum pondus habe, teneas et statera justum. 90 Non tibi sit modius duplex, nec statera dupla. Corripe prudentem: reddetur gratia verbis. Si tu recta facis, ne cures verba malorum. Utile consilium dominus ne despice servi. Inter convivas fac sis sermone modestas. 95 Cum quid peccaris, castiga te ipse subinde. Vulnera duro sanas, dolor est medicina doloris. Divitias Domini faciet benedictio claras. AEternam tribuit felix clementia vitam. Utere quaesitis opibus, fuge nomen avari. 100 Disce, sed a doctis; indoctos ipse doceto. Contra verbosos noli contendere verbis. Sermo datur multis, animi sapientia paucis. Non laeta extollant animum, non tristia frangant. Proximus esto bonis, si non potes optimus esse. 105 Quanto major eris, tanto tu cautior esto. Cumque alium censes, propriam prior inspice [vitam. Plus tua, quam alterius damnabis crimina judex. Sis bonus atque bonis; laesus nec laede nocentem. Qui prodesse potest, non est fugiendus amicus. 110 Cum fueris felix, quae sunt adversa caveto. Quae culpare soles, haec tu ne feceris ipse. Vita aliena tuae tibi sit cathegita vitae. Ira odium generat, concordia nutrit amorem. Sit sale jam sophiae sermo tibi conditus omnis. 115 Magna quidem virtus nostrae est moderatio linguae.","prev":{"citation":"Carmina 2.10.39-70","label":"2.10.39 to 2.10.70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/carmina/2.10.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/carmina/2.10.39"},"next":{"citation":"Carmina 2.75.45-86","label":"2.75.45 to 2.75.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/carmina/2.75.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/carmina/2.75.45"},"credit":{"text":"Columbanus, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1348/tmp1348/tmp1348.tmp1348.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}