{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Diplomata 1.3.33-38","citation":"Columbanus, Diplomata 1.3.33-38","ref":"1.3.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/diplomata/1.3.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/diplomata/1.3.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/diplomata/1.3.33.md","author":{"name":"Columbanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus"},"work":{"title":"Diplomata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/diplomata","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Praeter tantum medietatem putei, quod idem genitor fundavit venerabilis memoriae vir, concessit vel ligna ad sales coquendas, quod et nos simili modo concedimus atque firmamus possidendum. Similiter Alpecellam, quae appellatur Pennice, ubi domina et genitrix nostra Theodolinda gloriosissima regina ob amorem patris nostri Columbani ascendit ad locum istum praevidendum. Postulavit a nobis ut in vestro sancto monasterio ipsam concederemus Alpecellam, quod et nos ipsius rogationem audientes libenti animo decrevimus dare, datumque in perpetuum vobis, et qui post vos ibi Deo militaturi fuerint, volumus permanere. Ideoque aeternam nos considerantes retributionem per hoc potestatis nostrae praeceptum confirmamus in vestro sancto monasterio vel vestrae venerationis jam super jus terminatos fines cum ipsa Alpecella monte Pennice cum finibus suis percurrente per ipsos fines usque in petra de Gragio, indeque revertente subtus petra Pedenna in causta antequam perveniatur in petra de Digna, et exinde per ipsam jam dictam costam usque in fluvio Treviae per nostras recentiores apices identidem possidendum dono nostro firmamus. Quatenus deinceps nullus ex judicibus, comitibus, gastaldiis, vel agentibus nostris exinde minuere praesumat aliquid, sed ea, quae Deo auspice contulimus in ipso sancto ac venerando loco, tam felicissimis nostris temporibus, quam etiam et futuris stabili ordine ipse sanctus locus, vel tua beatitudo, seu qui decedenti tempore tibi fuerit successurus inviolabiliter valeamini possidere. Ex dictu domini regis, et ex dictu Agiderii notarii subscripsi ego pron.","prev":{"citation":"Diplomata 1.3.1-32","label":"1.3.1 to 1.3.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/diplomata/1.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/diplomata/1.3.1"},"next":{"citation":"Diplomata 1.4","label":"Section 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/diplomata/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/diplomata/1.4"},"credit":{"text":"Columbanus, Diplomata, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1349/tmp1349/tmp1349.tmp1349.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}