{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Sex Ad Diversos 2.2","citation":"Columbanus, Epistolae Sex Ad Diversos 2.2","ref":"2.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/epistolae-sex-ad-diversos/2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/epistolae-sex-ad-diversos/2.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/epistolae-sex-ad-diversos/2.2.md","author":{"name":"Columbanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus"},"work":{"title":"Epistolae Sex Ad Diversos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/epistolae-sex-ad-diversos","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"II. Dum ergo, sicut scripturo est, Qui dicit se in Christo credere, debet et ipse ambulare, sicut et Christus ambulavit (I Joan. II, 6), id est, et pauper, et humilis, et veritatem semper cum persecutione hominum praedicans; et iterum, Qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur (II Tim. II, 12); et quia Fides sine operibus mortua est in semetipsa (Jac. II, 17, 20, 26), et Dominus fatuis sola fide contentis respondet: Quia non novi vos (Matth. VII, 23): et bene credentibus, et Domine, Domine (Ibid., 21) dicentibus promisit quod non intrabunt in regnum coelorum. Et dum non possunt, vel sui esse discipuli, vel digni se, qui non renuntiaverint omnibus quae possident, unusquisque se consideret; et si haec fixe complevit aut sustinuit, ne alienus sit a discipulis Domini nostri Jesu Christi, quia non debet degener esse filius, et discipulus Magistro non debet contraria praedicare. Qui enim non intrat per januam in ovile ovium, ille fur est et latro (Joan. X, 1). Et qui fugit castigandi et vitiosis resistendi laborem, mercenarius est, non filius semper in Ecclesia mansurus. Haec idcirco breviter tetigi, ut si volueritis, nos quasi inferiores, vos patres docere, hanc vocem veri Pastoris et in opere et in ore habeatis, quam suae agnoscunt oves: Non enim audiunt vocem alienorum, sed fugiunt ab eo (Ibid., 5), cujus vocem non agnoscunt, quae nisi actualis sit, voci veri non concordat pastoris. Nec poterit sermo efficaciter penetrare animos disciplinatorum ab ore prolatus mercenarii, hoc signum habens, quod ipse primus non audit quod ab eo non auditur. Et quod prior actibus contempsit Magister nudo non potest tradere verbo ad conservandi exemplum.","prev":{"citation":"Epistolae Sex Ad Diversos 2.1","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/epistolae-sex-ad-diversos/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/epistolae-sex-ad-diversos/2.1"},"next":{"citation":"Epistolae Sex Ad Diversos 2.3","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/epistolae-sex-ad-diversos/2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/epistolae-sex-ad-diversos/2.3"},"credit":{"text":"Columbanus, Epistolae Sex Ad Diversos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1347/tmp1347/tmp1347.tmp1347.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}