{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 15.2","citation":"Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 15.2","ref":"15.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/15.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/15.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/15.2.md","author":{"name":"Columbanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus"},"work":{"title":"Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"II. Currendum vero nobis est; sed quomodo currendum? Audite quomodo. Curramus, inquam, in odorem unguentorum tuorum. Quae sunt unguenta, in quorum odorem post Christum currimus? Unguenta sunt sanctorum praecedentium exempla. Unguenta de variis simul mistis floribus vel speciebus fiunt. Diversae species, diversae sunt sanctorum virtutes, quae quasi redolentia aromata per virtutem charitatis rediguntur, et nobis in usum munde componuntur. De tali unguento dicitur: Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti (Eccle. X, 1). Muscae morientes sunt vanae cogitationes cordi nostro irruentes, quas nimirum per studium orationis, quasi quodam flabello abjicere debemus, ne perdant et nobis suavitatem unguenti. Suavitatem etenim in odorem unguenti muscae morientes perdunt, quando vanae cogitationes jucunditatem virtutum et regulas obsequii divini quas ab antiquis patribus didicimus, perimunt. Nos igitur diligentissime sanctorum praecedentium exempla intuentes, festinemus ingredi in illam requiem (Hebr. IV, 11). Curramus et in coepto non deficiamus, quatenus cum Apostolo dicere valeamus: Bonum certamen certavimus, cursum consummavimus, ut de caetero reposita sit nobis corona justitiae, quam reddet nobis in ilium diem justus Judex Christus (II Tim. IV, 7, 8), qui est super omnia benedictus in saecula sacculorum. Amen.","prev":{"citation":"Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 15.1","label":"Instructio Xv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/15.1"},"next":{"citation":"Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 16","label":"Instructio Xvi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/16"},"credit":{"text":"Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}