{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 17","citation":"Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/17.md","author":{"name":"Columbanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus"},"work":{"title":"Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"De octo vitiis principalibus. Octo sunt vitia principalia, quae mergunt hominem in interitum: gula, fornicatio, cupiditas, ira, tristitia, acedia, vana gloria, superbia. De gula castiganda dicitur: Nolite duci in saturitate veniris (Eccli. XXXVI, 20). De fornicatione: Fornicatores autem et adulteros Deus judicabit (Hebr. XIII, 4). De cupiditate autem legitur: Radix omnium malorum cupiditas est (I Tim. VI, 10). De ira: Qui irascitur fratri suo, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22). De tristitia: Tristitia autem saeculi mortem operatur (II Cor. VII, 10). De acedia: Multa mala docuit otiositas (Eccli. XXXIII, 29). De vana gloria: Ascendet fetor illius, qui magnificat opera sua (Joel. II, 20). De superbia: Superbis Deus aaversatur (Jac. IV, 6; I Petr. V, 5). Et: Qui se exaltaverit humiliabitur (Matth. XXIII, 12). Haec igitur omnium origines et causae sunt malorum; quae sic sunt sananda per contraria. Gula triplex vincenda est per abstinentiam jejunii de hora nona in horam nonam, et parcitatem cibique utilitatem (Leg. vilitatem). Fornicatio autem et omnis immunditia nec nominanda in vobis sint, sicut decet sanctos (Ephes. V, 3), per castitatem et continentiam sollicitam, et semper timentem. Cupiditas vero nihil habendo proprium vincitur, et omnia communia possidendo. Ira patientia et mansueta lenitate superanda est. Tristitia vero laetitia spirituali et spe futurae beatudinis vincenda est. Instabilitas autem acediae, mansuetudine stabili, et unius loci habitatione corrigenda est per sobrietatem, Scriptura dicente: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris (Eccle. X, 4). Vana gloria quoque et elatio immunda atque superbia, vera humilitate et cordis contritione per Dei timorem vincuntur.","prev":{"citation":"Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 16","label":"Instructio Xvi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/16"},"next":null,"credit":{"text":"Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}