{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 5.1","citation":"Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 5.1","ref":"5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/5.1.md","author":{"name":"Columbanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus"},"work":{"title":"Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Quod praesens vita non sit dicenda vita, sed ria. I. O tu, vita, quantos decepisti, quantos seduxisti, quantos excaecasti! quae dum fugis, nihil es, dum videris, umbra es; dum exaltaris, fumus es; quae quotidie fugis, et quotidie venis; veniendo fugis, quae fugiendo venis; dissimilis eventu, similis ortu; digsimilis luxu; similis fluxu; dulcis stultis, amara sapientibus. Qui le amant, non te sciunt; et qui te contemnunt, ipsi te intelligunt. Ergo non es verax, sed fallax: te ostendis veram, te reducis tanquam fallacem. Quid ergo es, humana vita? Via es mortalium, et non vita; a peccato incipiens usque ad mortem; vera enim esses si te peccatum primae transgressionis humanae non interrupi set, et tunc cassabunda et mortalis devenisti, cum omnes tuos viatores morti assignasti. Via ergo es ad vitam, et non vita: vera enim non es; via, sed non plana, aliis longa, aliis brevis, aliis lata, aliis angusta, aliis laeta; aliis tristis, omnibus similiter festinans, et irrevocabilis. Via es, inquam, via es, sed non omnibus manifesta es: multi enim te vident; et pauci te viam esse intelligunt. Sic enim subtilis es et sic seduc……ix, ut paucorum tit te scire viam. Interroganda ergo es, et non cedenda, nec vendicanda; trans, eunda, non habitanda, misera humana vita: nullus enim in via habitat, sed ambulat; ut qui ambulant in via, habitent in patria.","prev":{"citation":"Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 4.3","label":"Instructio Iv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/4.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/4.3"},"next":{"citation":"Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 5.2","label":"Instructio V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/5.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/5.2"},"credit":{"text":"Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}