{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 6.2","citation":"Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 6.2","ref":"6.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/6.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/6.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/6.2.md","author":{"name":"Columbanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus"},"work":{"title":"Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"II. ome miserum! si ibi vitam non videro, quam nunquam veram video; veram enim esse ibi eam necesse est, ubi aeternitas agit. Fuge ergo, fuge, o tu, vitae mortalis umbra; fuge tu nos, et nos te: tu fuge ut facis; semper enim fugis, ut cito vera vita veniat: nos te, ne nos decipias, fugiamus: tardus enim blandis decipere soles impedimentis. Fuge, inquam, et festina quae multos seduxisti, et nos seducere instas, et alios post nos deduces, et morti assignabis. O quam caeca es tu, quam seducens, incerta vita! me exspectas, ut rapias; me provocas, ut suadeas; me rogas, ut seducas; me suades, ut decipias. Quis tam insipiens est, ut te credat, quae decipis amantes, et seducis credentes? Qui enim te diligunt, decepti sunt; et qui te credunt, seducti sunt: qui autem te negligunt, ditati sunt; et qui te fugiunt, salvati sunt. Deum quaerunt, qui te contemnunt. Fugiamus itaque nos te, antequam tu nos: et quia sic mortalis, brevis, caduca, incerta, instabilis, mobilis, mutabilis, convertibilis es; nos Dei et vitae aeternae amatores et negotiatores potius, quam tui nos habeamur, et te fluentem et fugientem fugiamus, ne nos cum tuis amatoribus vindices. Fugiendum est enim nobis quod fugit, et sic in eo vivendum est, quasi quotidie moriendum esset. Quid enim interest nobis hodie, sive cras mori? Dum enim mori nobis necesse est, sic nobis est mors consideranda, quasi jam diu praeteriret; et dum nihil durat ante mortem, festinandum est ad mortem, ut possimus vera aeterna videre post mortem. Quamobrem non tardandum est, sed festinandum est de umbra imaginatae vitae, ad veritatem verae vitae. Et quia alia via vitae carnalis, alia via profectus spiritualis; currat animus profectibus, sicut vita cursibus, et ita animi augeatur maturitas, ut aetatis plenitudo; et sicut vitae circuli minuuntur, sic viliorum numerus decrescat, ut cum saeculo sua relinquamus, et nihil de ejus moribus nobiscum feramus ad Dominum, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.","prev":{"citation":"Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 6.1","label":"Instructio Vi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/6.1"},"next":{"citation":"Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 7.1","label":"Instructio Vii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/7.1"},"credit":{"text":"Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}