{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmen Apologeticum 159-200","citation":"Commodianus, Carmen Apologeticum 159-200","ref":"159","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/159","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/159.md","author":{"name":"Commodianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus"},"work":{"title":"Carmen Apologeticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0096.stoa004"},"verse":true,"words":278,"text":"Quod Deus excelsus indigne pertulit illud,\nDeicere proposuit uniuersa paene creata.\nDeicitur et legitur Noe liberatus ab aqua,\nCeteri diluuio perierunt ira caelesti.\nHinc, sicut initio, paulatim terra repletur.\nCessit prius facinus, sed alter<a> clades adhaesit.\nAdgressi sunt stulti turrem fabricare sub astris\nVt quasi per illam possent ascendere caelos.\nQuod Deus ut uidit fieri sub una loquella\nDescendit et fecit, loquerentur lingua diuersa.\nQuos inde disparsit per insulas terrae semotos,\nVt fierent gentes uario sermone loquentes.\nTunc genus indocile uitam feritatis agebat;\nNemo Deum sciebat, disputabat nemo de uita.\nIrrepserat quoniam rudibus temerarius ille\nPer latices animae, deprauauit mentes acerbas\nPersuasitque dolo coitus infandos amare,\nViuere rapinis in gaudio sanguine fuso.\nHanc gloriam stulti prosequuntur tempore paruo;\nQuo nulla uenia liberat se dicendo seductos.\nSi suadet adulter, culpa est tua prosequi talem;\nNon ille te damnat, sed tu tua sponte te damnas.\nErrabant indocti ueteris fallacia hostis,\nObliti Dominum, opera maligna sequentes.\nQuod, diu ne fieret grassatio tanta latronis,\nTempore partito miseratus est tandem ablato.\nComplacuit illi colloqui cum uno de multis,\nVt faceret populum ad se transeundo dilectum.\nEx eo ceperunt unum Deum esse profani\nEt fieri populus secundum Dei decreta.\nDuos enim populos distinxerat ex se Rebecca:\nHic prior est factus, alter ut succederet illi.\nIn Aegypto primum in Israhel concreuit alumnus;\nInde Deus illos eiecit duce Moyse,\nPer quem dedit illis <ipse> legem in monte Sina,\nVt nostra posteritas Dominum cognosceret unum.\nDeinde prophetas ex ipsis dicere iussit,\nQuod Deus in hominem depretiatur ab illis.\nInduxerat eos Dominus in terra promissa,\nVt ibi sub lege uiuerent, donec ipse ueniret.\nGens ingrata bonis noluit iugum ferre praeceptis,\nSed magis in scelere prisco reuoluta florebat;","prev":{"citation":"Carmen Apologeticum 120-158","label":"Lines 120-158","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/120"},"next":{"citation":"Carmen Apologeticum 201-242","label":"Lines 201-242","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/201"},"credit":{"text":"Commodianus, Carmen Apologeticum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/COMM%7Ccarm%7C001","quality":"proofread"}}