{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmen Apologeticum 285-323","citation":"Commodianus, Carmen Apologeticum 285-323","ref":"285","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/285","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/285.md","author":{"name":"Commodianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus"},"work":{"title":"Carmen Apologeticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0096.stoa004"},"verse":true,"words":279,"text":"Quid, quod prophetae canunt, inuisibilem esse uidendum,\nVt claritas tanta fieret homo quoque pro nobis.\nNec populus noster prosilisset in noua lege,\nSi non Omnipotens ordinasset ante de nobis.\nHic erat Omnipotens, cuius <in> nomine gentes\nCredere omnino, quod propheta dixit Esaias:\nExurget in Israel homo de radice Iesse\nIn illum sperabunt gentes, cuius signo tuentur.\nEt alter dixit testem illum esse per orbem\nManifestari eum principem nationibus ipsum.\nIn psalmis canitur: Dominus regnauit a ligno;\nExultet terra, iocundentur insulae multae.\nSic et patriarcha Iacob: benedictio uera\nParuit in gentes; hic erit spes gentium, inquit.\nSub caelo non aliud nomen est nisi Christi praelatum,\nIn cuius nomine crediderunt gentes ubique.\nNon ita suademur credere pro tempore passo\nSed propter futurum tempus in aeterno uiuentes.\nHaec speranda nobis spes est sempiterno frunisci\nNon ista, quae fragili<s> cito mutat gaudia nostra.\nSint licet diuitiae prae oculis laute fruendae\nExcluderis illis substituta morte caduca;\nAut si perseuera[ue]ris, horrescis ipse uiuendo\nAut si ualetudo fuerit mala, quo tibi uita?\nTormentum est totum, quo uiuimus isto sub aeuo;\nHinc adeo nobis est spes in futuro quaerenda:\nHoc Deus hortatur, hoc lex, hoc passio Christi,\nVt resurrecturos nos credamus in nouo saeclo.\nSic Dei lex clamat: fieret cum humilis Altus,\nCederet infernus, ut Adam leuaretur a morte\nDiscendit in tumulum Dominus suae plasmae misertus\nEt sic per occulta inaniuit fortia mortis.\nObrepsit Dominus ueteri latroni celatus\nEt pati se uoluit(==VOLUIT), quo magis prosterneret ipsum.\nIlle quidem audax et semper saeuus ut hostis,\nDum sperat in hominem saeuire, uictus a Summo est.\nPer quod prius hominem prostrauerat morti malignus,\nEx ipso deuictus; unde nobis uita prouenit.\nAdam degustato pomo mori iussus abiit;","prev":{"citation":"Carmen Apologeticum 243-284","label":"Lines 243-284","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/243"},"next":{"citation":"Carmen Apologeticum 324-362","label":"Lines 324-362","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/324"},"credit":{"text":"Commodianus, Carmen Apologeticum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/COMM%7Ccarm%7C001","quality":"proofread"}}