{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmen Apologeticum 399-438","citation":"Commodianus, Carmen Apologeticum 399-438","ref":"399","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/399","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/399","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/399.md","author":{"name":"Commodianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus"},"work":{"title":"Carmen Apologeticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0096.stoa004"},"verse":true,"words":276,"text":"Ipse Deus illos descripsit: Pectore clauso\nNec uideant oculis nec intellegant corde durato;\nIncrassauit enim cor populi huius iniqui,\nVt nihil agnoscant, donec meo uerbo sanescant.\nPraedictus est Deus carnaliter nasci pro nobis,\nVt fieret illis merito cruciatio maior:\nEcce dabit Deus ipse uobis signum ab alto:\nConcipiet uirgo et pariet terra caelestem;\nEmmanuel autem uocetur, iusserat illos;\nQuod lingua Latina \"Deus nobiscum\" euoluit.\nAudite, quod ipse nutriretur melle, buturo,\nEt uerbum: Samari<m> caperet priusquam loqueretur.\nSed haec est historia clausa, de qua docti reuoluunt,\nVt paruulus lactans sine pugna praedas iniret;\nPassio cuius praedicta est taliter ante,\nVt Deus passibilis fieret profuso cruore.\nEsaias ait: Tamquam ouis ductus ad aram,\nNec uoce clamauit, patienter omnia gessit.\nSuffigitur clauis, quod Dauid praedixerat olim;\nQuem et potauerunt secundum scripturas acetum.\nEt: in uestimentis meis, dixit, sortemque miserunt,\nQuod factum, et legimus in illo omnia gesta.\nFuerunt et tenebrae factae tribus horis a sexta\nFestinauitque dies inducere sidera noctis.\nPraedictum hoc fuerat fieri per prophetam Amos,\nVt tegeret subito sese per sollemnia sancta.\nO mala progenies, <o popule> subdola fronte!\nGeneraui suboles, dixit Deus, qui me negarent.\nEt dixit: Audite uocem tubae. Nolumus, aiunt.\nHoc dicit Ezechiel: Audient ergo gentes a longe.\nVno uolo titulo tangere librum Deuteronomium:\nIn caput eritis, gentes; nam increduli retro.\nSi respuunt certe omnia supra dicta rebelles\nS<c>ite quid opponunt, cum res tam aperte dicatur?\nVidete iam ergo, dubii qui nunc usque natati\nQuod gentes in Domino fuerint scriptura priores.\nNunc ergo fas est credere, quem libri designant,\nNon idolis uanis, qui frustra pro uita coluntur\nNec istis adiungi uoluptuosis et sine freno,\nQui magis luxurias diligunt quam Summi praecepta.","prev":{"citation":"Carmen Apologeticum 363-398","label":"Lines 363-398","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/363"},"next":{"citation":"Carmen Apologeticum 439-480","label":"Lines 439-480","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/439","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/439"},"credit":{"text":"Commodianus, Carmen Apologeticum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/COMM%7Ccarm%7C001","quality":"proofread"}}