{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmen Apologeticum 481-520","citation":"Commodianus, Carmen Apologeticum 481-520","ref":"481","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/481","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/481","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/481.md","author":{"name":"Commodianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus"},"work":{"title":"Carmen Apologeticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0096.stoa004"},"verse":true,"words":280,"text":"Inspiratus enim Salomon de ipso prophetat\nEt magis insequitur plenius ostendere iustum:\nCircumueniamus iustum, si [qui] nobis grauis esse uidetur\nQui nostris operibus contrarius ualde resistit;\nExprobrat in totum nihil nostra lege teneri\nAdhuc et adfirmat filium Altissimi esse.\nOmnimodo reprobat et nugaces aestimat esse\nAbstinet et sese a nobis et in altera uadit;\nNos immundos ait et innouat altera iusta\nEt sibi laetatur Dominum patrem esse caelorum.\nErgo, si sermones illius sunt ueri, probemus;\nTemptemus hunc Deum uidentes, quid sit in illum\nInterrogemus eum omni cum tormento quietum,\nCondemnemus eum turpissima morte\" dicentes\nHaec cum fecissent, capita suspensa mouebant:\nSaluum illum faciat pater, aut discendat abinde!\nVt eos caecos Salomon ostendat aperte,\nSic, quasi nunc referat, et fecisse talia culpat:\nDum ista cogitant, ducti sunt in errore nefando\nExcaecauit illos malitia sua saeuire.\nEcce quia caeci ipsi sunt et alteros aiunt\nDixit illis Salomon: Nescierunt Dei secreta.\nQuaecumque dixerunt testes uniuersi priores\nIn Christo fuerunt facta. Aut in altero dicant?\nQuod ipsum si cupiunt facere frustrantes in ore,\nIpsi se subsannent, uideant cum plebem in illo.\nQuis fuit is iustus, de quo prophetae canebant,\nCum nemo sit iustus in terris, nisi e caelo uenisset\nDauid enim princeps peccauit amando puellam,\nPeccauit et Salomon; et tamen paenituit illos.\nCum isti tam clari et insigni reges eorum\nNon fuerunt iusti, sed ipsi de iusto canebant,\nNec quidem Esaias uates de se talia dixit,\nQui fuit ab rege Manasse de serra secatus.\nAlter lapidatus, alter est mactatus ad aras,\nAlterum Herodes iussit decollari reclusum.\nOmnes iusti uates alia sunt morte perempti,\nQuod Dominus ligno pependit, uoce Moysi:\n\"Non quasi homo Deus suspenditur\", intimat ante;\n\"Aut non ceu filius hominis minas patitur\", inquit.","prev":{"citation":"Carmen Apologeticum 439-480","label":"Lines 439-480","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/439","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/439"},"next":{"citation":"Carmen Apologeticum 521-560","label":"Lines 521-560","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/521","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/521"},"credit":{"text":"Commodianus, Carmen Apologeticum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/COMM%7Ccarm%7C001","quality":"proofread"}}