{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmen Apologeticum 932-972","citation":"Commodianus, Carmen Apologeticum 932-972","ref":"932","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/932","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/932","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/932.md","author":{"name":"Commodianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus"},"work":{"title":"Carmen Apologeticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0096.stoa004"},"verse":true,"words":280,"text":"De Persida homo immortalem esse se dicit.\nNobis Nero factus Antichristus, ille Iudaeis;\nIsti duo semper prophetae sunt in ultima fine.\nVrbis perditio Nero est, hic terrae totius;\nDe quo pauca tamen suggero, quae legi secreta.\nDisplicet interea iam sero Iudaeis et ipsis,\nSusurrantque simul, quoniam sint fraude decepti.\nExclamant pariter ad caelum uoce deflentes,\nVt Deus illis subueniat uerus ab alto.\nTunc Deus omnipotens, terminet ut cuncta, quae dixi,\nProducet populum celatum tempore multo.\nSunt autem Iudaei trans Persida flumine clausi,\nQuos usque in finem uoluit(==VOLUIT) Deus ibi morari.\nCaptiuitas illos ibidem redegit ut essent;\nEx duodena tribu noue<m> semis ibi morantur.\nMendacium ibi non est, sed nec est odium ullum;\nIdcirco nec moritur filius suus ante parentes;\nNec mortuos plangunt nec lugunt more de nostro,\nExpectant quoniam resurrectionemque futuram,\nNon animam ullam uescuntur additis escis,\nSed olera tantum, quod sit sine sanguine fuso.\nIustitia pleni illibato corpore uiuunt,\nIn illis nec genesis exercuit impia uires.\nNon febres accedunt in illis, non frigora saeua,\nObtemperant quoniam uniuersa candide legis;\nQuae nos et ipsi sequemur pure uiuentes;\nMors tantum aderat et labor, nam cetera surda.\nHic erat populus, qui nunc est extra repositus.\nSiccato fluuio repetet in terra Iudaea;\nCum ipsis et Deus ueniet implere promissa;\nQui per totum iter exultat Deo praesente.\nOmnia uirescunt ante illos, omnia gaudent,\nExcipere sanctos ipsa creatura laetatur:\nOmni loco fontes exurgunt esse parati,\nQua graditur populus Summi cum terrore caelesti.\nVmbraculum illis faciunt nubes, ne uexentur a sole,\nEt ne fatigentur, substernunt se montes et ipsi;\nPraemittetur enim ante illos angelus Alti,\nQui ducatum eis pacificum praestet eundo.\nHi sine labore leuiter gradiuntur euntes\nEt quasi leones, qua transeunt, omnia uastant.","prev":{"citation":"Carmen Apologeticum 891-931","label":"Lines 891-931","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/891","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/891"},"next":{"citation":"Carmen Apologeticum 973-1013","label":"Lines 973-1013","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/973","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/973"},"credit":{"text":"Commodianus, Carmen Apologeticum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/COMM%7Ccarm%7C001","quality":"proofread"}}