{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmen Apologeticum 973-1013","citation":"Commodianus, Carmen Apologeticum 973-1013","ref":"973","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/973","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/973","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/973.md","author":{"name":"Commodianus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus"},"work":{"title":"Carmen Apologeticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0096.stoa004"},"verse":true,"words":281,"text":"Nec legio ulla quidem poterit resistere contra,\nSi bellum intulerit, cum sit Deus ipse cum illis.\nExpugnant gentes, ciuitates quoque deponunt,\nPermissione Dei uiduant colonias omnes,\nAuro uel argento locupletanturque praedando\nEt sic honestati hymnos pariterque decantant.\nMox autem properant sanctae ciuitati paternae,\nExpauescit enim terribilis ille tyrannus\nEt fugit ad reges Boreae cum concitu magno,\nVnde rapit populum, ut stet quasi contra <re>pugna<n>s.\nCum properant autem exercitu Dei rebelles\nSternunturque solo ab angelis proelio facto\n<Et prensus ad>ulter ipsius et pseudopropheta\nMittunt<ur in stagnum sub i>gnea p<o>ena uiuentes.\nQuorumque pri<m>ores, praeposit<i> siue legati,\nIn loco seruorum rediguntur sancti<s> iniqui.\nInterea sancti intrant in colonia sancta\nQui Dei promissa capiant sine fine laetantes.\nExorant Deum pro mortuis uti resurgant,\nQuod ipse promisit olim de anastasi prima.\nIncipiet Deus iam tunc inimicis irasci,\nStatu<tu>sque dies quoniam aduenit iniquis.\nCum coeperit autem mundum iudicare per ignem,\nDeuitatque pios et cadit super impios ignis.\nVix remanent pauci, qui referant talia facta,\nEt qui reseruantur, ut seruiant iustis, euadunt.\nPost persecutione<m> sanctorum et funera tanta\nImminet ut ueniat dies detestabilis, ardens.\nEcce canit caelo rauca, sed ubique resultans,\nQuae pauida<t> totum orbem in ruina cadentem.\nSol fugit incaute, subito fit noctis imago,\nEt Deus exclamat: Quamdiu me ferre putasti?\nCuius signo dato pestis ruit aethere toto,\nCum strepitu tonitrui discendit impetus ignis.\nTunc aliud atque aliud fulmen iactatur ab astris,\nIgnea tempesta fugit reseruata tot annis,\nRugit pestifera clades, tremit excita tellus,\nNec, quo se auertat, prouidet gens omnis humana.\nStellae cadunt caeli, iudicantur astra nobiscum:\nTurbantur caelicolae, agitur dum saecli ruina.\nSuppetium nullum tunc erit et clamor inanis;","prev":{"citation":"Carmen Apologeticum 932-972","label":"Lines 932-972","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/932","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/932"},"next":{"citation":"Carmen Apologeticum 1014-1051","label":"Lines 1014-1051","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/1014","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/commodianus/carmen-apologeticum/1014"},"credit":{"text":"Commodianus, Carmen Apologeticum. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/COMM%7Ccarm%7C001","quality":"proofread"}}