{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carthaginiensis Synodus 1.371.1-14","citation":"Concilia, Carthaginiensis Synodus 1.371.1-14","ref":"1.371.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.371.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.371.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.371.1.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Carthaginiensis Synodus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"CANON I. « Cum in communi consilio essemus, dilecti fra- « tres, legimus litteras a vobis missas de iis, qui « ab haereticis vel schismaticis baptizati visi ad « catholicam Ecclesiam, quae una est, in qua « baptizamur et regeneramur veniunt: de qui- « bus confidimus vos quoque, qui illa agitis, « catholicae Ecclesiae canones firmitatem tenere. « Tamen quoniam nohiscum estis communionis « participes, et propter communem dilectionem « de eo quaerere voluistis; non novam senten- « tiam neque nunc fundatam efferimus: sed quae « olim ab, antiquioribus accuratissime et dili- « gentissime fuit examinata, eam a nobis « observatam vobis communicamus, et conjun- « gimus, id quoque nunc statuentes, quod sem- « per fortiter siabiliterque tenuimus; ut nemo « possit baptizari extra catholicam Ecclesiam; « cum unus baptismus, et in catholica Eccle- « sia sola celebretur. Scriptum est enim: « Me « reliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt « sibi cisternas perforatas, quae aquam continere « nequeunt. «Et rursus sacra Scriptura hoc « praesignificans dicit: « Ab aqua aliena absti- « nete, et ex fonte alieno ne bibite. » Oportet « autem aquam primum purgari et sanctificari « a sacerdote, ut possit proprio baptismate « hominis, qui baptizatur, peccata abluere. Et « per lezechielem prophetam dicit Dominus: « Et aspergam vos aqua pura, et mundabo vos, « et dabo vobis cor novum, et spiritum novum « dabo vobis » Quomodo autem aquam pur- « gare et sanctificare potest, qui ipse est im- « mundus, et Spiritu sancto destitutus? et cum « dicat Dominus in Numeris: « Et omnia quae « tanget immundus, immunda erunt;» quo- « modo potest baptizans dare alii remissionem « peccatorum, qui non potest propria peccata « extra Ecclesiam dimittere? Sed et ipsa inter- « rogatio, quae fit baptismate, est testis veritatis. « Dicentes enim ei qui examinatur: Credis vi- « tam aeternam et remissionem peccatorum « accipere? nihil aliud dicimus, quam quod in « catholica Ecclesia haec dari possunt.","prev":{"citation":"Carthaginiensis Synodus pr.2","label":"Carthaginensis Synodus Cui Praefuit Magnus Cyprianus Et Sanctus Martyr, Qui Era…, Section pr","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/pr.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/pr.2"},"next":{"citation":"Carthaginiensis Synodus 1.371.15-31","label":"1.371.15 to 1.371.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.371.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.371.15"},"credit":{"text":"Concilia, Carthaginiensis Synodus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp26/tmp26/tmp26.tmp26.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}