{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carthaginiensis Synodus 1.371.175-194","citation":"Concilia, Carthaginiensis Synodus 1.371.175-194","ref":"1.371.175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.371.175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.371.175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.371.175.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Carthaginiensis Synodus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"Tunc enim Christi promissionem sortiri possunt. Marcus a Matharis dixit. Judico haereticos, ut qui nihil habeant, esse baptizandos. Satius a Sacilibya dixit. Si haereticis in baptismo ipsorum peccata denantur, sine causa ad Ecclesiam veniunt. Nihil enim est, quod timere possint in judicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti. Aurelius ab Attica dixit. Cum dicat Apostolus, non communicandum peccatis alienis, censeo baptizandos esse haereticos, ut prius accipiant remissionem peccatorum, et sic illis communiremus· Jambus a Germanicia dixit. Qui haereticorum baptisma probant, nostrum, improbant. Lucianus a Rucuma dixit. Si fieri potest ut lux cum tenebris conveniat, potest et nobis et haereticis aliquid esse commune· Propterea censeo haereticos baptizandos esse. Pelagius a Luperciana dixit. Si haeresis in Ecclesia non est, quomodo Ecclesiae baptisma apud haereticos esse potest Iader a Medeia dixit. Una fides. unum baptisma: sed Ecclesiae catholicae licet baptizare. Alius felix a Mardiana dixit· Eadem. Paulus a Saba dixit. Si Deus verax est, quomodo apud haereticos verum baptisma esse potest, apud quos Deus non est? Pomponius a Diongsiana dixit. Haeretici baptizare non possunt, neque remissionem peccatorum dare potestatem aut solvendi aut ligandi aliquid in terris non habentes.","prev":{"citation":"Carthaginiensis Synodus 1.371.146-174","label":"1.371.146 to 1.371.174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.371.146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.371.146"},"next":{"citation":"Carthaginiensis Synodus 1.2","label":"Carthaginensis Synodus Cui Praefuit Magnus Cyprianus Et Sanctus Martyr, Qui Era…, Section 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/carthaginiensis-synodus/1.2"},"credit":{"text":"Concilia, Carthaginiensis Synodus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp26/tmp26/tmp26.tmp26.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}