{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Africae Concilia 1.117.20-38","citation":"Concilia, Documenta: Africae Concilia 1.117.20-38","ref":"1.117.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/1.117.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/1.117.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/1.117.20.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Africae Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"si enim ante libertatem negotiorum vel officiorum ab aliquo sine consideratione fuerit ordinatus, Ecclesia infamatur. Universi dixerunt: Recte omnia statuit sanctitas tua; ideo quae tua est, nostra est quoque sententia. IX. Ut laici clericos actores vel ratiocinatores sibi non constituant. Mettun Cannensis episcopus dixit: Recte statutum est ut obnoxii negotiis alienis non ordinentur; tamen si dimissi, et gratias referre debent et a clericorum injuria temperare: et ipsis non liceat vel dominis clericos nostros eligere apothecarios vel ratiocinatores. Gratus episcopus dixit: Nulli dubium est quod omnes vel domini vel procuratores vel quicunque praesunt, cum audierint saluberrima instituta concilii et sibi esse consultum nec impeditum, propriam inhibebunt injuriam in clericis nostris; quod si in injuriam constitutionis imperatoriae clericos inquietandos putaverint, et defensio ecclesiastica non deerit et pudor publicus vindicabitur. Universi dixerunt: Saluberrimae provisiones debuerunt tanto condi concilio. X. Ne episcopus alterius episcopi plebes aut fines usurpet. Felix episcopus Bajensis dixit: Nullus debet collegae facere injuriam, multi enim et transcendunt suas et usurpant alienas plebes, ipsis invitis. Gratus episcopus dixit: Avaritiae cupiditatem radicem omnium malorum esse nemo est qui dubitet: proinde inhibendum est ne quis alienos fines usurpet aut transcendat episcopum collegam suum et usurpet alterius plebes sine ejus petitu, quia inde caetera mala omnia generantur. Universi dixerunt: Placet, placet. XI. De clericis contumacibus, et de numero judicantium episcopum, presbyterum et diaconum. Elpidephorus [AE., Elipidephorus] Cuiculitanus episcopus dixit: Statuat sanctitas vestra, ut clerici qui superbi vel contumaces sunt coerceantur: qui minores sunt et majoribus irrogaverint injurias metum habeant disciplinae. Gratus episcopus dixit: Manifestum est illum non esse Dei qui humilitatem condemnat, sed diaboli qui superbiae inventor et princeps est: unde si quis tumidus vel contumeliosus exstiterit in majorem natu vel aliquam causam habuerit, a tribus vicinis episcopis, si diaconus est qui arguitur;","prev":{"citation":"Documenta: Africae Concilia 1.117.1-19","label":"1.117.1 to 1.117.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/1.117.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/1.117.1"},"next":{"citation":"Documenta: Africae Concilia 1.117.39-60","label":"1.117.39 to 1.117.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/1.117.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/1.117.39"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Africae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1451/tmp1451/tmp1451.tmp1451.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}