{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Africae Concilia 3.133.18-33","citation":"Concilia, Documenta: Africae Concilia 3.133.18-33","ref":"3.133.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/3.133.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/3.133.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/3.133.18.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Africae Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia","urn":null},"verse":false,"words":372,"text":"sed facile est mihi duos adjungere meae parvitati vicinos: quapropter cernit mecum charitas vestra hoc ipsum observari non posse. XL. Ut dum episcopus eligitur si contradictores habeat, quinque sacerdotes conveniant. Et illud est statuendum, ut quando ad eligendum episcopum convenerimus, si qua contradictio fuerit oborta, quia talia facta sunt apud nos, non praesumant ad purgandum eum qui ordinandus est tres jam, sed postulentur ad numerum supradictorum duo vel tres, et in eadem plebe cui ordinandus est discutiantur primo personae contradicentium, postremo illa etiam quae objiciuntur pertractentur; et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur. Si hoc cum vestrae sanctitatis animo concordat, roboretur vestrae dignationis responsione. Ab universis episcopis dictum est: Satis placet. XLI. Ut per singulos annos convenientes episcopi ad concilium etiam de paschali solemnitate a primate suo informentur. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Quoniam de concilio quaedam tractata noscuntur, addimus etiam de die paschae nobis esse mandatum, ut de Ecclesia semper Carthaginensi, sicut praedictum est, instruamur et non sub angusto temporis spatio. Aurelius episcopus dixit: Si sanctitati vestrae videtur, quoniam nos spopondisse jam superius meminimus ut singulis quibusque annis ad tractandum conveniamus, et cum convenerimus in unum, tunc divulgabitur sanctus paschae dies per legatos qui adfuerint concilio. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Nunc de praesenti coetu petimus ut litteris provinciam nostram de hac die informare dignemini. Aurelius episcopus dixit: Ita fiat necesse est. XLII. Ut non accipiat alium episcopum plebs quae in dioecesim semper-subjacuit. Epigonius episcopus dixit: Multis conciliis hoc statutum est a coetu sacerdotali, ut plebes quae in dioecesibus ab episcopis retinentur, quae episcopos nunquam habuerunt, non nisi cum voluntate ejus episcopi a quo tenentur proprios accipiant rectores, id est episcopos: at vero quia nonnulli, dominatu quodam adepto, communionem fratrum abhorrent, vel certe cum depravati fuerint, quasi in quadam arce tyrannica sibi dominatum vindicant, quod plerique tumidi atque stolidi adversus episcopos suos cervices erigunt presbyteri, vel conviviis sibi conciliantes plebem vel certe persuasu maligno, ut illicito favore eosdem velint sibi collocare rectores, quod quidem insigne mentis tuae tenemus votum, frater religiose Aureti, quia haec saepe oppressisti non curando tales petitores, sed propter eorum malos cogitatus et prave concinnata concilia hoc dico: Non debere rectorem accipere eam plebem quae in dioecesim semper subjacuit, nec unquam proprium episcopum habuit;","prev":{"citation":"Documenta: Africae Concilia 3.133.1-17","label":"3.133.1 to 3.133.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/3.133.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/3.133.1"},"next":{"citation":"Documenta: Africae Concilia 3.133.34-49","label":"3.133.34 to 3.133.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/3.133.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/3.133.34"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Africae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1451/tmp1451/tmp1451.tmp1451.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}