{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Africae Concilia 6.173.13-23","citation":"Concilia, Documenta: Africae Concilia 6.173.13-23","ref":"6.173.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.13.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Africae Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"De his ergo si placet beatitudini vestrae tractemus, ut et ad sedem venerandam rescriptis vestris intimare possitis atque nos admonuisse apud venerabilem papam evidenter clareat, licet et capitula actionum jam inserta sint gestis: de ipsis ergo, ut superius dixi, quid vestrae beatitudini placeat agere debemus. Veniat ergo commonitorium in medium, ut scire possit vestra beatitudo quid in eo contineatur, ut ad singula respondeatur. III. De commonitorio Romani papae recitato. Aurelius episcopus dixit: Proferatur commonitorium quod fratres et consacerdotes nostri actis nuper allegaverunt, et caetera quae acta sunt vel quae agenda sunt. Subsequenter Daniel notarius recitavit commonitorium. Fratri Faustino et filiis Philippo et Asello presbyteris Zosimus episcopus. Vobis commissa negotia non latent, vos ita, ac si nostra ibi imo quia nostra ibi in vobis praesentia est, cuncta peragite, maxime cum et hoc nostrum possitis habere mandatum, et verba canonum quae in pleniorem firmitatem huic commonitorio inseruimus: ita enim dixerunt dilectissimi fratres in concilio Nicaeno, cum de episcoporum appellatione decernerent. Placuit autem ut si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius et de gradu suo dejecerint eum, et appellasse videtur et confugerit ad beatissimum Ecclesiae Romanae episcopum, et voluerit audiri et justum putaverit ut renovetur examen, scribere his episcopis dignetur qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant et juxta fidem veritatis definiant: quod si quis rogat causam suam iterum audiri, et deprecatione sua moverit episcopum Romanum ut e latere suo presbyterem mittat, erit in potestate episcopi quid velit et quid existimet; et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent habentes auctoritatem ejus a quo destinati sunt, erit in ejus arbitrio; si vero crediderit sufficere episcopos ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo judicaverit.","prev":{"citation":"Documenta: Africae Concilia 6.173.1-12","label":"6.173.1 to 6.173.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.1"},"next":{"citation":"Documenta: Africae Concilia 6.173.24-35","label":"6.173.24 to 6.173.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.24"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Africae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1451/tmp1451/tmp1451.tmp1451.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}