{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Africae Concilia 6.173.131-144","citation":"Concilia, Documenta: Africae Concilia 6.173.131-144","ref":"6.173.131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.131.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Africae Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Concilia autem fiant, unum quidem ante quadragesimam, ut omni pusillanimitate sublata munus mundum offeratur Deo, secundum autem circa tempus autumni. VI. De primatibus episcoporum metropolitanorum. Antiqui mores obtineant qui apud Aegyptum sunt, Libyam et Pentapolim, ut Alexandriae episcopus omnium habeat sollicitudinem, quia et urbis Romae episcopo similis mos est: similiter autem et circa Antiochiam et in caeteris provinciis privilegia propria reserventur metropolitanis ecclesiis. Omnino autem manifestum est illud, quia si quis praeter consilium metropolitani factus fuerit episcopus, talem concilium magnum definivit non debere esse episcopum: si vero communi omnium decreto rationabili et secundum canonem ecclesiasticum duo aut tres propter proprias inimicitias contradixerint, obtineat sententia plurimorum. VII. De episcopo Aeliae id est Hierosolymitano. Quia consuetudo obtinuit et traditio antiqua, ut Aeliae episcopus honoretur, habeat ordinem honoris, salva [U., G., salvata] tamen dignitate metropolitani ejusdem provinciae. VΙII. De his qui denominant se Catharos. Aliquando vero accedentibus ad catholicam Ecclesiam, placuit sanctae et magnae synodo eos ordinatos sic manere in clero: ante omnia autem haec profiteri ipsos per Scripturam oportet, quod consentiant et sequantur catholica et apostolica dogmata: hoc est et bigamis communicare et his qui in persecutione delapsi sunt, circa quos et tempus constitutum est et dies definitus, ut sequantur in omnibus quae placuerint catholicae Ecclesiae episcopo aut presbytero. Ubicunque autem omnes sive in castellis sive in civitatibus ipsi soli inventi fuerint ordinati, qui inveniuntur in clero sint in eodem habitu; quotquot autem catholicae Ecclesiae episcopo aut presbytero exstante accedunt, manifestum quia episcopus quidem ecclesiae habebit dignitatem episcopi, qui autem nominatur apud eos episcopus presbyteri honorem habebit, nisi forte placuerit episcopo honoris eum nomine frui; sin vero non hoc ei placuerit, providebit locum aut chorepiscopatus aut presbyterii ut in clero omnino esse videatur, quatenus non in civitate duo episcopi sint.","prev":{"citation":"Documenta: Africae Concilia 6.173.115-130","label":"6.173.115 to 6.173.130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.115"},"next":{"citation":"Documenta: Africae Concilia 6.173.145-165","label":"6.173.145 to 6.173.165","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-africae-concilia/6.173.145"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Africae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1451/tmp1451/tmp1451.tmp1451.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}