{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 1.283.38-63","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 1.283.38-63","ref":"1.283.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/1.283.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/1.283.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/1.283.38.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"XI. De catechumena si graviter aegrotaverit. Intra quinquennii autem tempora catechumena si graviter fuerit infirmata, dandum ei baptismum pia— cuit, non denegari. XII. De mulieribus quae lenocinium fecerint. Mater vel parens vel qua libet fidelis, si lenocinium exercuerit, eo quod alienum vendiderit corpus vel potius suum, placuit eam nec in finem accipere communionem. XIII. De virginibus Deo sacratis si adulteraverint. Virgines quae se Deo dicaverunt, si pactum perdiderint virginitatis, atque eidem libidini servierint non Intelligentes quid admiserint, placuit nec in finem eis dandam esse communionem. Quod si semel persuasae aut infirmi corporis lapsu vitatae omni tempore vitae suae hujusmodi feminae egerint poenitentiam, ut abstineant se a coitu, eo quod lapsae potius videantur, placuit eas in finem communionem accipere debere. XIV. De virginibus saecularibus si moechaverint. Virgines quae virginitatem suam non custodierint, si eosdem qui eas violaverint duxerint et tenuerint maritos, eo quod solas nuptias violaverint, post annum sine poenitentia reconciliari debebunt; vel si alios cognoverint viros, eo quod moechatae sunt, placuit per quinquennii tempora acta legitima poenitentia admitti eas ad communionem oportere. XV. De conjugio earum qui ex Gentilitate veniunt. Propter copiam puellarum gentilibus minime in matrimonium dandae sunt virgines Christianae, ne aetas in flore tumens in adulterium animae resolvatur. XVI. De puellis fidelibus ne infidelibus conjungantur. Haeretici si se transferre noluerint ad Ecclesiam catholicam, nec ipsis catholicas dandas esse puellas; sed neque Judaeis neque haereticis dare placuit, eo quod nulla possit esse societas fideli cum infidele: si contra a interdictum fecerint parentes, abstineri per quinquennium placet. XVII. De his qui filias suas sacerdotibus Gentilium conjungunt. Si qui forte sacerdotibus idolorum filias suas junxerint, placuit nec in finem eis dandam esse communionem. XVIII. De sacerdotibus et ministris si moechaverint.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 1.283.13-37","label":"1.283.13 to 1.283.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/1.283.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/1.283.13"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 1.283.64-81","label":"1.283.64 to 1.283.81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/1.283.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/1.283.64"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}