{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 10.12","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 10.12","ref":"10.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/10.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/10.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/10.12.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":431,"text":"Domino eximio praecipuoque christicolae, domino et filio Thuribio Montanus episcopus. Alumnum te fidel catholicae et sanctae religionis amicum etiam in actis mundialibus conversantem valde et novimus et probavimus. Cum enim adhuc floreres in saeculo, ita claritudinis tuae vita perpatuit, ut secundum sententiam Domini et quae sunt Caesaris Caesari non negares, et Deo quae sua sunt devota mente persolveres. Jure etenim auctorem te divini cultus in hac presertim provincia nominabo. Putasne quanta tibi apud Deum maneat merces cujus solertia vel instinctu et idolatriae error abscessit, et Priscillianistarum detestabilis ac pudenda secta contabuit? si tamen adhuc ejus nomen honorare desistant, cujus per tuam admonitionem collapsa esse opera non ignorant. Nam de terrenorum dominorum fide quid loquar? cui ita tuum impendisti laborem, ut feroces cohabitantium tibi animos ad salubrem regulam et normam regularis disciplinae perduceres. Praestabit divina clementia quia id quod summo labore conatus es, precibus et Oratione perficeres. Quae tamen ex Palentino conventu Ad nos pervenerint celsitudini vestrae indicare curavi, quo facitius per vestram increpationem nefanda praesumptio in posterum conquiescat. Quidam ut ad nos perlatum est presbyteri ausu temerario res sacras non tam consecrare quam violare praesumunt, et cunctis ab initio fidei catholicae saeculis inusitatum sui ordinis hominibus, nisi tantum summis pontificibus debitum, jus conserationis chrismae, nescio quo typo an dementia dicam, indubitanter assumunt, quod quam sacrilegum sit, piissimam conscientiam tuam latere non credo, et ideo spero ut pro enervanda hac ipsa superfluitate severissimi sacerdotis auctoritate utaris, et tantae rei temeratores districtioni increpatione coerceas. Qui si post datam admonitionem nefas iterare praesumpserit contumacia eorum sententia convenienti damnabitur. Simili ratione cognovimus, eo quod necessitudine consecrandarum basilicarum fratres nostri alienae sortis episcopi in locis istis invitati conveniant; et licet sit in toto orbe sponsae Christi thalamus unus ejusque antistites una in eodem sint fibula charitatis et fidei unione connexi; quod tamen privilegium decessori nostro, n…non dominis et fratribus nostris Carpetaniae vel Celtiberiae episcopis vester coepiscopus fecit, in exemplaribus charitati vestrae direximus ut scire possitis, improba petitio qualem potuisset habere profectum. Et certe municipia, id est Segobia, Brittablo et Cauca eidem non quidem rationabiliter, sed pro nominis dignitate concessimus. ne collata benedictio, persona vagante, vilesceret. Quod ipsi tantummodo, dum adjuvit, praestitum fuisse cognoscite. Hoc ergo providere volumus, ut consuetudinem antiquam nulla ratione praetermittere debeatis; quod si haec nostra admonitio in vobis nihil profecerit, necesse nobis erit domini nostri exinde auribus intimare, pariter et filio nostro Ergani suggerere et hujusmodi ausum praecepta culminis ejus vel districtio judicis non sine vestro detrimento severissime vindicabunt: tanta enim, tribuente Domino, ejus est pietas, ut nihil de hoc quod jus antiquum custodisse probatur, immutari permittat. Divina vos custodiat Trinitas. Amen.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 10.11.34-35","label":"10.11.34 to 10.11.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/10.11.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/10.11.34"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 11.346.1-10","label":"11.346.1 to 11.346.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.346.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.346.1"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}