{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 11.350.1-21","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 11.350.1-21","ref":"11.350.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.350.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.350.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.350.1.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"VI. Ut servus Ecclesiae ab episcopo manumissus a patrocinio Ecclesiae nunquam discedat, et ul liberti aliorum ab episcopo defendantur. De libertis autem id Dei praecipiunt sacerdotes: ut si qui ab episcopis facti sunt secundum modum cui canones antiqui dant licentiam, sint liberi, et tamen a patrocinio Ecclesia tam ipsi quam ab eis progeniti non recedant. Ab aliis quoque libertati traditi et ecclesiis commendati, patrocinio episcopali regantur, et ne cuiquam donentur a principe hoc episcopus postulet. VII. Ut ad mensam episcopi Scripturae divinae legantur. Pro reverentia Dei sacerdotum id universa sancta constituit synodus: ut quia solent crebro mensis otiosae fabulae interponi; in omni sacerdotali convivio lectio Scripturarum divinarum misceatur; per hoc enim et animae aedificantur ad bonum et fabulae non necessariae prohibentur [Ae., reprobantur]. VIII. Ut clericus de familia fisci a principe non donetur. Jubente [F. 1, innuente] autem atque consentiente domino piissimo Recaredo rege id pracepit sacerdotale concilium, ut clericos ex familia fisci nullus audeat a principe donatos expetere, sed reddito capitis sui tribulo Ecclesiae Dei cui sunt alligati, usque dum vivent regulariter administrent. IX. Ut ecclesias Arianorum ad catholicum episcopum in cujus dioecesi sunt pertineant. Decreto hujus. concilii hoc statuitur, ut ecclesiae quae fuerunt in haeresi Ariana nunc autem sunt catholicae, ad eos episcopos cum suis rebus pertineant, ad quos parochiae ipsae in quibus ecclesiae sunt pertinere videntur. X. Ut viduis pro castitate violentiam nullus inferat, et ut mulier invita virum non ducat. Pro consulto castitatis quod maxime hortamento concilii proficere debet, annuente gloriosissimo domino nostro Recaredo rege, hoc sanctum affirmat concilium, ut viduae quibus placuerit tenere castitatem nulla vi ad nuptias iterandas venire cogantur; quod si priusquam profiteantur continentiam nubere elegerint, illis nubant quos propria voluntate voluerint habere maritos.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 11.347.24-36","label":"11.347.24 to 11.347.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.347.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.347.24"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 11.350.22-35","label":"11.350.22 to 11.350.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.350.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.350.22"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}