{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 11.356","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 11.356","ref":"11.356","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.356","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.356.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"IX. De ecclesiis ab haerese translatis, ut ad eos episcopos in quorum sunt parochiis pertineant. X. De viduis: quod quae voluerint continentiam teneant, et quae nubere elegerint quibus voluerint nubant: eaque et de virginibus. XI. Quod poenitentes secundum modum canonum antiquorum debeant agere poenitentiam. XII. Quod qui voluerint poenitentiam agere prius tondeantur aut habitum mutent. XIII. Quod non liceat duos clericos in forum causare publicum. XIV. Quod Judaeis uxores vel concubinas Christianas habere, sive comparare mancipia Christiana, et judaizare non liceat, vel publica officia peragere. XV. Quod manere debeat firmum si servi fisci nostri ecclesias fecerint easque de peculio suo ditaverint. XVI. Quod idolatriae cultura a sacerdotibus vel a judicibus exquirenda est atque exterminanda. XVII. Quod qui filios, suos necaverint a sacerdotibus vela judicibus distringantur. XVIII. Quod semel in anno ad concilium sacerdotes et judices, atque actores patrimonii nostri debeant convenire. XIX. Quod ecclesiarum omnium dotes ad episcopi ordinationem debeant pertinere. XX. Quod sacerdotes moderanter agere debeant per parochias suas. XXI. Quod servi Ecclesiae sive clericorum non debeant a judicibus vel nostris actoribus in aliqua angaria fatigari. XXII. Quod religiosorum corpora cum hymnis et canticis tantum deferenda sint ad sepulcra. XXIII. Quod ballematiae et turpes cantici prohibendi sunt a sanctorum solemnibus. Has omnes constitutiones ecclesiasticas quas summatim breviterque praestrinximus, sicut plenius in canone continentur, manere perenni stabilitate sancimus: si quis ergo clericus aut laicus harum sanctionum obediens esse noluerit; si episcopus, presbyter, diaconus aut clericus fuerit; ab omni concilio excommunicationi subjaceat: si vero laicus fuerit et honestioris loci persona est, medietatem facultatum suarum amittat fisci viribus profuturam; si vero inferioris loci persona est, amissione rerum suarum mulctatus in exsilium deputetur. Flavius Recaredus rex hanc deliberationem quam cum sancta definivimus synodo confirmans subscripsi. Masona in Christi nomine Ecclesiae catholicae Emeritensis metropolitanus episcopus provinciae Lusitaniae, his constitutionibus, quibus in urbe Toletana interfui, annuens subscripsi.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 11.354.35-38","label":"11.354.35 to 11.354.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.354.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.354.35"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 11.357","label":"Xlviii Concilium Toletanum Tertium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/11.357"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}