{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.321-338","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.321-338","ref":"12.373.321","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.321","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.321.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Infirmari ergo oportet eorum testimonium qui in fide falsi docentur, nec eis esse credendum qui veritatis a se fidem abjiciunt. LXV. Ne Judaei officia publica agant. Praecipiente domino atque excellentissimo Sisenando rege, id constituit sanctum concilium, ut Judaei, aut hi qui ex Judaeis sunt, officia publica nullatenus appetant, quia sub hac occasione Christianis injuriam faciunt: ideoque judices provinciarum cum sacerdotibus eorum subreptiones fraudulenter elicitas suspendant, et officia publica eos agere non pemittant. Si quis autem judicum hoc permiserit, velut in sacrilegum excommunicatio proferatur, et is qui subrepserit publicis caedibus deputetur. LXVI. Ne Judaei mancipium Christianum habeant. Ex decreto gloriosissimi principis hoc sanctum elegit concilium, ut Judaeis non liceat Christianos servos habere, neo Christiana mancipia emere, nec cujusquam consequi largitate; nefas est enim ut membra Christi serviant Antichristi ministris. Quod si deinceps servos Christianos vel ancillas Judaei habere praesumpserint, sublati ab eorum dominatu libertatem a principe consequantur. LXVII. De libertis Ecclesia. Et si qui nulla ex rebus suis pauperibus Christi distribuunt aeterni Judicis voce in futurum condemnabuntur, quanto magis hi qui auferunt pauperibus quod non dederunt? Quapropter episcopi qui nihil ex proprio suo Ecclesiae Christi compensaverunt hanc divinam sententiam metuant, et liberos ex familiis Ecclesiae ad condemnationem suam facere non praesumant; impium est enim ut qui res suas ecclesiis Christi non contulit damnum inferat et jus Ecclesiae alienare intendat: tales igitur libertos successor episcopus absque aliqua oppositione ad jus Ecclesiae revocabit, quia eos non aequitas sed improbitas absolvit. LXVIII. De discretione manumissorum Ecclesiae. Episcopus qui mancipium juris Ecclesiae non retento ecclesiastico patrocinio manumitti desiderat, duo meriti ejusdem et peculii coram concilio Ecclesiae, cui praeeminet, per commutationem subscribentibus sacerdotibus offerat, ut rata et justa inveniatur definitio commutantis;","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.303-320","label":"12.373.303 to 12.373.320","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.303"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.339-341","label":"12.373.339 to 12.373.341","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.339","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.339"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}