{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.83-94","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.83-94","ref":"12.373.83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.83.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"qui jam Patre tali regenerati sunt ex aqua et Spiritu sancto: delet igitur haec quotidiana oratio minima quotidiana peccata, delet et illa a quibus vita fidelium etiam scelerata gesta poenitendo in melius mutata discedit. Ergo sicut Christus praecepit, sicut Apostolus admonuit, et quemadmodum doctores ecclesiastici instituerunt, quia quotidie vel cogitatione vel verbo vel opere delinquimus, quotidie hanc orationem effundere in conspectu Dei debemus: quisquis ergo sacerdotum vel subjacentium clericorum hanc orationem dominicam quotidie aut in publico aut in privato officio praeterierit propter superbiam, judicatus ordinis sui honore mulctetur. XI. De non cantando in Quadragesima Alleluia. Item cognovimus quosdam Hispaniae sacerdotes quod in quadragesimae diebus Alleluia decantent praeter in ultima hebdomada paschae, quod deinceps fieri interdicimus, statuentes ut in omnibus praedictis quadragesimae diebus, quia tempus est non gaudii sed moeroris, Alleluia ideo non decantetur; tunc enim opus est fletibus ac jejuniis insistere, corpus cilicio et cinere induere, animum moeroribus dejicere, gaudium in tristitiam vertere, quousque veniat tempus resurrectionis Christi, quando oporteat Alleluia in laetitia canere et moerorem in gaudium commutare. Hoc enim Ecclesiae universalis consensio [T. 2, consuetudo] in cunctis provinciarum partibus roboravit, quod et a nobis omnibus ut conservetur per Hispanias Galliasque provincias oportebit: in temporibus quoque reliquorum calendis Januariis, quae propter errorem Gentilium aguntur, omnino Alleluia non decantabitur, in quibus etiam praeter piscem et olus, sicut in illis quadraginta diebus, caeteris carnibus abstinetur et a quibusdam etiam nec vinum bibitur. Si quis igitur episcopus, aut presbyter, aut diaconus, aut quilibet ex ordine clericorum fuerit repertus, qui arbitrium suum huic constitutioni aestimat praeferendum, ordinis sui officio carere cogatur et communione ejusdem paschae privetur. XII. Quod laudes non mox post Apostolum sed post Evangelium sint dicendae. In quibusdam quoque Hispaniarum ecclesiis laudes post Apostolum decantatur priusquam Evangelium praedicetur, dum canones praecipiant post Apostolum non laudes, sed Evangelium pronuntiare, praesumptio est enim ut anteponantur ea quae sequi debent;","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.68-82","label":"12.373.68 to 12.373.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.68"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.95-108","label":"12.373.95 to 12.373.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.95"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}