{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 12.386.1-19","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 12.386.1-19","ref":"12.386.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.386.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.386.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.386.1.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"LXIX. Quod liberti ex familia Ecclesiae pro compensatione acquisita; rei possint fieri a sacerdotibus. Consensus totius concilii definivit, ut sacerdotes qui aut res suas Ecclesiae relinquunt, aut nihil habentes aliqua tamen praedia aut familias ecclesiis suis conquirunt, licebit illis aliquos de familiis ejusdem Ecclesiae manumittere juxta rei collatae modum, quem antiqui canones decreverunt, ita ut cum peculio et posteritate sua ingenui sub patrocinio Ecclesiae maneant, utilitates injunctas sibi juxta quod potuerint prosequentes. LXX. De professione libertorum Ecclesiae. Liberti Ecclesiae, quia nunquam moritur eorum patrona, a patrocinio ejusdem nunquam discedant, nec posteritas quidem eorum, sicut priores canones decreverunt; ac ne forte libertas eorum in futura prole non patent ipsaque posteritas naturali ingenuitate obnitens sese ab Ecclesia; patrocinio subtrahat, necesse est ut tam idem liberti quam ab eis progeniti professionem episcopo suo faciant, perquam se ex familia Ecclesiae liberos effectos esse fateantur, ejusque patrocinium non relinquant, sed juxta virtutem suam obsequium ei vel obedientiam praebeant. LXXI. De libertis Ecclesiae ejusdem patrocinium relinquentibus. Liberti Ecclesiae qui a patrocinio ejus discedentes quibuslibet personis adhaeserunt, si admoniti redire contempserint, manumissio eorum irrita sit, quia par inobedientiae contemptum ingrati actione tenentur. LXXII. De libertis patrocinio Ecclesiae commendatis. Liberti qui a quibuscunque manumissi sunt atque Ecclesiae patrocinio commendati existunt, sicut re- Gulae antiquorum Patrum constituerunt, sacerdotali defensione a cujuslibet insolentia protegantur sive in statu libertatis eorum seu in peculio quod habere noscuntur. LXXIII. De discretione libertorum qui ad ecclesiasticos honores pervenire possunt. Quicunque libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum sibimet in eis obsequium patronus retentet, isti si sine crimine sunt a clericatus ordinem libere suscipiuntur, quia directa manumissione absoluti noscuntur. Qui vero retento obsequio manumissi sunt, pro eo quod adhuc a patrono servituti tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad ecclesiasticum ordinem promovendi, ne quando voluerint eorum domini fiant ex clericis servi.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 12.373.339-341","label":"12.373.339 to 12.373.341","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.339","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.373.339"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 12.386.20-32","label":"12.386.20 to 12.386.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.386.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.386.20"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}