{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 12.386.55-72","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 12.386.55-72","ref":"12.386.55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.386.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.386.55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.386.55.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Non aliter et Geilanem memorati Suintilanis et sanguine et scelere fratrem, qui nec in germanitatis foedere stabilis exstitit nec fidem gloriosissimo domino nostro pollicitam conservavit, hunc igitur cum conjuge sua, sicut et antefatos, a societate gentis atque consortio nostro placuit separari, nec in amissis facultatibus in quibus per iniquitatem creverant reduces fieri, praeter in id quod consecuti fuerint pietate clementissimi principis nostri, cujus gratia et bonos donorum praemiis ditat et malos a beneficentia sua non separat. Gloria nutem et honor omnipotenti Deo in cujus nomine congregati sumus; post haec pax, salus et diuturnitas piissimo et amatori Christi domino nostro Sisenando regi, cujus devotio nos ad hoc decretum salutiferum convocavit, corroboret Christi gloria regnum illius gentisque Gothorum in fide catholica, annis et meritis protegat illum usque ad ultimam senectutem summi Dei gratia, et post praesentis regni gloriam ad aeternum regnum transeat, ut sine fine regnet qui intra saeculum fideliter imperat, ipso praestante qui est rex regum el dominus dominorum cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. Definitis itaque his quae superius comprehensa sunt, annuente religiosissimo principe, placuit deinde nulla re impediente a quolibet nostrum ea quae constituta sunt temerari, sed cuncta salubri consilio conservare: quae quia profectibus Ecclesiae et animae nostra; conveniunt, etiam propria subscriptione ut permaneant roboramus. I. Ego Isidorus in Christi nomine Ecclesiae Hispalensis metropolitanus episcopus haec statuta subscripsi. II. Ego Sclua in Christi nomine Ecclesiae Narbonensis metropolitanus episcopus subscripsi. III. Ego Stephanus In Christi nomine Ecclesiae Emeritensis metropolitanus episcopus subscripsi. IV. Ego Justus in Christi nomine Ecclesiae Toletanae metropolitanus episcopus subscripsi. V. Ego Julianus in Christi nomine Ecclesiae Bracarensis metropolitanus episcopus subscripsi. VI. Ego Audax in Christi nomine Ecclesiae Tarraconensis metropolitanus episcopus subscripsi.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 12.386.48-54","label":"12.386.48 to 12.386.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.386.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.386.48"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 12.386.73-86","label":"12.386.73 to 12.386.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.386.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/12.386.73"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}