{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 14.406.92-105","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 14.406.92-105","ref":"14.406.92","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/14.406.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/14.406.92","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/14.406.92.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"opportunum est enim ut sicut fidelia hominum servitia non existere censuimus ingrata, ita ecclesiis collata quae proprie sunt pauperum alimenta eorum jure pro mercede offerentum maneant inconvulsa. XVI. De incolumitate et adhibenda dilectione regiae prolis. Sicut insolentia malorum regum odiosa semper et execrabilis existit subjectis, ita bonorum provida utilitas amabilis efficitur populis. Quocirca quis ferat aut quis toleranter Christianus videat regis soboles aut posteritatem exspoliari rebus aut privari dignitatibus? quod ne fiat cum generalis promatur de filiis principis sententia nostra, id est, de praesenti excellentissimi et gloriosissimi principis Chintilani regis posteritate dantur aperta a nobis Decreta: ut ea quae synodus praeterito anno in hac ecclesia habita constituit circa omnem posteritatem ejus, universitas regni sui conservet, hoc est ut praebeatur filiis ejus dilectio benigna et firma, et tribuantur ubi loci opportunitas exhibuerit defensionis adminicula justa; ne de rebus juste profligatis aut parentum dignitate procuratis vel largitate principis aut alicujus impensis aut etiam proprietate debitis fraudentur qualibet insidia calliditatis; neque a quoquam laedendi eos praebeantur argumenta machinationis, quia dignum est ut cujus regimine habemus securitatem, ejus posteritati decreto concilii impertiamus quietem. Denique tanta erga nos nostri principis exstant beneficia ut longum sit sigillatim ea promere lingua; ipse enim auctore Deo nobis pacem, ipse quasi captivam reduxit charitatem; ipsius ope quieti, ipsius sumus largitione ditati, ipse medicamine bonitatis suae et reis pepercit et rectos sublimavit, cui si dignis, voluerimus respondere beneficiis, non tantis exstamus copiis virtutis quanto voto sufficimus voluntatis. XVII. De his qui rege superstite aut sibi aut aliis ad futurum provident regnum, et de personis quae prohibentur ad regnum accedere. Quanquam in concilio anteriori quod anno primo gloriosi principis nostri habitum est de hujusmodi re fuerit promulgata sententia, tamen placet iterare quod convenit custodire.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 14.406.78-91","label":"14.406.78 to 14.406.91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/14.406.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/14.406.78"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 14.406.106-115","label":"14.406.106 to 14.406.115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/14.406.106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/14.406.106"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}