{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.190-197","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.190-197","ref":"16.442.190","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.190","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.190.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Divinae Trinitatis inseparabile nomen sicut inspiratione mirabili nostrorum tractatuum primordia lineavit, ita consummatione sublimi eadem jam perficiendo concludit, ut in illo sit nostrum explicuisse a quo nobis adfuit inchoasse. Damus ergo gloriam et honorem eidem sanctae atque indivisibili Trinitati, quae nobis et ex se dicere contulit et in se dicta complevit, quae reformavit in extremitate saeculorum remedia pietatum et resolvit ligamina vinculorum collationibus gratiarum. Salus et benedictio ab exercituum Domino super serenissimum Reccesvinthum principem gloriosissimum: gratiarum actio et reverentia plenitudo a nobis omnibus in commune ipsi clementissimo principi bonorum gratifico largitori, cujus votorum instantia benigna Deus attulit complementa, cujus dispositio piissima pressurarum removit exitia, cujus temporibus conferat vigere justitiam et exuberare misericordiam opulentam, cui post praesentis aevi tempora diuturnam cum sanctis omnibus tribuat in remuneratione coronam. Nos autem omnes hanc decretorum nostrorum seriem ex rectae fidei vel pietatis ac justitiae fonte manantem coram Deo et sanctis angelis ejus, orthodoxis omnibus et nunc et in futurum impensissime commendamus, obsecrantes enixius ut hanc et reverenter adimpleant et ab aemulis benigne [AE., enixe] defendant; et contemnentibus eam divinae severitatis ultio pavenda proveniat, observantibus autem misericordia profluens, pax perpetua et gloria sempiterna contingat. Hujus quoque sententiae fortitudine vel valore decreti nostri seriem, quam in serenissimi domini nostri Reccesvinthi regis edidimus nomine, pro rebus a divae memoriae patre suo quolibet titulo conquisitis decernimus omnino constare. Legem denique, quam pro coercenda principum horrenda cupiditate idem clementissimus edidit princeps, simili robore firmamus, atque ut in futuris retro temporibus modis omnibus observetur pari sententia definimus. Quae etiam ne taciturna temporum vel obliviosa vetustate depereant huic nostrae constitutioni utraque decrevimus innectenda, ita cunctorum memoriae commendanda, ut a cunctis regulis superius ordinalis nusquam maneant segregata.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.182-189","label":"16.442.182 to 16.442.189","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.182"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.198-276","label":"16.442.198 to 16.442.276","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.198"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}