{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.43-50","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.43-50","ref":"16.442.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.43.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Sed aspira rursum, sancte Spiritus, et dato nobis te donante nosse quid jubeas ac te juvante implere posse quod jusseris, ut et perlustrando illumines quod nescimus et adjuvando perficias quod implere pavemus. Si jam ergo in te requiescentes, erroneorum fluctuum pavoribus abdicatis, commercia nos jubes disponere pacis, inchoemus illa quae et in gloriam tuae omnipotentiae conferantur et humanae saluti te annuente donentur. Temporibus non procul excursis cum quorumdam refugarum tumultuosa seditio frequenter vastationes terris inferret, et scandala populis cum excidiis irrogaret, adeo ut captivorum turmas reducere et desolationes terrae quae tali concussae sunt peste quilibet conatus nequeat reparare, exactum est vi potius necessitatis exortae quam deliberatione judicii, ut contra eosdem eisdemque simillimos cum omni fere populo acerrima juramenta daremus, unde jurasse nos per attestationem divini nominis conditio juramenti demonstrat, et ne resolvi queat sacrae Scripturae auctoritas instat; scribitur namque in Exodo: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim insontem habebit Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. Item in Levitico: Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui: ego Dominus. At vero quia illata pressurarum acerbitas resolvi possit ac debeat tam vinculorum et lamentorum horror insinuat, quam ejusdem auctoritatis Dominicae praecepta commendant: etenim juxta veterem translationem ita quosdam per Isaiam gravi exprobratione Dominus increpat dicens: Vae filii desertionis, dicit Dominus: fecistis consilium non per me, et sponsionem non per spiritum meum, adjicere peccatum super peccatum. Item Jeremias: Iniquitates nostrae declinaverunt ista et peccata nostra amoverunt bona a nobis, quia inventi sunt in populo meo impii et laqueos statuerunt ad dispergendos viros et comprehenderunt: ut laqueus stans plenus volatilibus, sic domus eorum plena dolo. Et per Michaeam: Eheu mihi anima, quia periit revertens ad terram, et qui corrigat inter homines non est;","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.34-42","label":"16.442.34 to 16.442.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.34"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.51-71","label":"16.442.51 to 16.442.71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.51"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}