{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 17.451.10-20","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 17.451.10-20","ref":"17.451.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/17.451.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/17.451.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/17.451.10.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Ipsis tamen haeredibus in eisdem rebus non liceat quasi juris proprii potestatem praeferre, non rapinam et fraudem ingerere, non violentiam quamcunque praesumere, sed hoc solum in salutarem sollicitudinem adhibere, quod aut in nullam noxam operatio nocens attingat aut vel in mulctam vel in aliquam partem salutaris merces assumat. Si quis vero deinceps haec monita temerare voluerit, et male rapta cum confusione restituet et excommunicationis annuae sententiam sustinebit. II. Ut fundatores ecclesiarum quousque advixerint earum habeant curam, ipsique illic ministros eligant servituros. Cum saepe sit solitum etiam illa quae non debentur prece supplicationis et vi quodammodo extorqueri doloris, quanto jam sine obstaculo concedi debent exquisita simul et ordine juris et dolore compassionis? Quia ergo fieri plerumque cognoscitur ut ecclesiae parochiales vel sacra monasteria ita quorumdam episcoporum vel insolentia vel incuria horrendam decidant in ruinam, ut gravior ex hoc oriatur aedificantibus moeror quam in construendo gaudii exstiterat labor, adeo pia compassione decernimus, ut qnandiu earumdem fundatores ecclesiarum in hac vita superstites exstiterint pro eisdem locis curam permittantur habere sollicitam, et sollicitudinem ferre praecipuam, atque rectores idoneos in eisdem basilicis idem ipsi offerant episcopis ordinandos. Quod si tales forsan non inveniantur ab eis, tunc quos episcopus loci probaverit Deo placitos sacris cultibus instituat cum eorum conniventia servituros. Quod si spretis eisdem fundatoribus rectores ibidem praesumpserit episcopus ordinare, et ordinationem suam irritam noverit esse, et ad verecundiam sui alios in eorum loco quos idem ipsi fundatores condignos elegerint ordinari. III. Si de rebus ecclesiae pro praestatione aliquid dari dicatur, causa praestiti cognoscatur. Si sacerdos vel minister de rebus ecclesiae suae quid piam alicui sub praestationis obtentu concedat, in serie instrumenti causam praestiti evidenter exponat, ut ex hoc aut juste confecta transactio innotescat, aut fraus incompetens quae latet appareat.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 17.451.1-9","label":"17.451.1 to 17.451.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/17.451.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/17.451.1"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 17.451.21-33","label":"17.451.21 to 17.451.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/17.451.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/17.451.21"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}