{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 18.458.26-33","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 18.458.26-33","ref":"18.458.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.26.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Reverentiae totius auditum, quia res adiit dura, non frustra cogimur hanc duriori exstirpare censura: agnovimus enim quosdam pontifices praecepti principis apostolorum, qui ait: Pascite qui in vobis est gregem, non coacte sed spontanee, neque dominantes in clero sed forma facti gregis, ita esse immemores ut quibusdam monasteriis parochialibusque ecclesiis aut suae consanguinitatis personas aut sui favoris participes iniquum saepe statuant in praelatum, ita illis providentes commoda inhonesta ut eisdem deferantur aut quae proprio episcopo dare justus ordo poposcerit aut quae rapere deputati exactoris violentia potuerit. Proinde decenter omnibus placet et in praesenti tale rescindere factum et non esse de caetero faciendum: nam quisquis pontificum deinceps aut sanguine propinquis aut favore sibi personis quibuscunque devinctis talia commodare lucra tentaverit ausu nefandae praesumptionis, et quod jussum fuerit devocetur in irritum, et qui ordinavit annuae excommunicationis ferat excidium. Quae vero ablata fortasse fuerint, ab eo qui tulit reddantur in duplum. IV. De professione ac veste religiosarum viduarum. Bene per Spiritum Dei possumus cum sancto apostolo dicere non ignorare nos astutias Satanae, quia impellimur zeli domus Dei ardore cremari. Videmus enim ad tanta fraudum studia convalescentem excrevisse perniciem, ut et primaeva Patrum constitutio a quibusdam aestimetur illudi et nova judicum putetur intentio falli: nam inveniuntur nonnullae viduae diversis excusationibus se adeo contegentes ut blandiant [Rectius, blandiantur] sibi, non se Patrum plena religionis alligatas institutione teneri. Unde antiquis inconcusse permanentibus regulis hoc adjicitur novae oraculo sanctionis, ut vidua quae sanctae religionis obtinere propositum voluerit, sacerdoti vel ministro ad quem aut ipsa venerit aut quem ad se venire contigerit, scriptis professionem faciat a se aut signo aut subscriptione notatam, continentem se et religionis propositum velle et hoc perenniter inviolate servare, ac tunc accepta a sacerdote vel ministro apta religionis usui veste seu lectulo quiescens sive quocunque loco consistens incunctanter utatur;","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 18.458.11-25","label":"18.458.11 to 18.458.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.11"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 18.458.34-44","label":"18.458.34 to 18.458.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.34"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}