{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 18.458.34-44","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 18.458.34-44","ref":"18.458.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.34.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"nec diversi coloris aut diversae partis eadem sit notabilis Vestis, nisi religiosa et non suspecta quae careat et varietatibus colorum et diversitatibus partium, adeo ut absque ulla suspicione transgressionis maneat usui tantum apta sanctae religionis; et sui sexus competens ad testimonium probitatis. Ut autem deinceps nihil devocetur in dubium, palleo purpurei vel nigri coloris caput contegat ab initio susceptae religionis, ut dum illic intulerit signum probabilis sanctitatis ubi nullius falli poterit visio intuentis, nusquam attentetur ausus detestandae praesumptionis. V. De remotis excusationibus viduarum transgressionem religionis sequentum. Omnes feminae quae jam in praeterito religionis veste fuisse probantur indutae, nihil ad excusationem valeat oppositionum quaelibet objectio, quamvis diversis aut callidis adumbrare se velint fallaciae argumentis, sed ad sacratissimas sanctiones disciplina sanctior eas teneat religatas atque subnixas: commoneantur sane sacerdotis auctoritate ut sponte redeant; quae si redire noluerint impulsu sacerdotis ad religionis habitum reducantur, et in monasteriis redactae excommunicationis condignae sententia feriantur. Hic idem quoque ordo in illarum condemnatione manebit, quae quamlibet a sacerdote vel ministro sanctimoniae vestem non accepissent, ipsae tamen aut indutae sunt aut illo indui habitu consenserunt qui religionis esse cultus ab intuentibus crederetur, sicque coram ecclesia vel sacerdote aut etiam competentibus testibus quandoque indutae visae certis indiciis aut testimoniis approbantur. Omnes hae tamen seu venientes ad primam religionem, seu post transgressum resumentes iteratam conversionem, sicut praemissum est, et palleo capita contegant et conscriptam roboratamque professionis faciant scripturam, per quam ulterius non sinantur relabi ad praevaricationis audaciam: quae vero ex omnibus his fuerint repertae animum aut vestem in transgressione dedisse, et excommunicationis sententiam ferant, et rursum mutato habitu in monasteriis donec diem ultimum claudant sub aerumnis arduae poenitentiae maneant religatae. VI. De his qui in parva aetate coram parentibus religionis habitum tenuerint.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 18.458.26-33","label":"18.458.26 to 18.458.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.26"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 18.458.45-51","label":"18.458.45 to 18.458.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.45"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}