{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 19.476.107-118","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 19.476.107-118","ref":"19.476.107","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/19.476.107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/19.476.107","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/19.476.107.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Abbatibus sauc indultis officiis, quae juxta voluntatem sui episcopi regulariter illis implenda sunt, caetera officia publica, id est vesperam, matutinum sive missam aliter quam in principali Ecclesia celebrare non liceat. Quisquis autem horum decretorum violator exstiterit, sex mensibus communione privatus apud metropolitanum sub poenitentiae censura permaneat corrigendus, qualiter apud illum et praeteritae trangressionis culpam lacrymis diluat, et necessariam officiorum doctrinam studiose addiscat. Sub ista ergo regula disciplinae non solum metropolitanus totius suae provinciae pontifices vel sacerdotes astringat, sed etiam caeteri episcopi subjectos sibi ecclesiarum rectores his obtemperare institutionibus cogant. IV. De discordia sacerdotum. Sicut omnis qui diligit fratrem suum ex Deo, ita omnis qui odit proximum ex diabolo est: dilectione enim sola discernitur quis ex quo genitus approbetur, dicente Joanne: In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli; omnis qui non facit justitiam non est de Deo, non diligit fratrem suum, quoniam haec est annuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum: et post paululum: Omnis qui odit fratrem suum homicida est; et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. Ecce homicida esse probabiliter declaratur qui a fraterna societate dividitur; nam etsi manus non moveat ad occidendum, pro eo tamen quia immitis est ad ignoscendum jam a Deo homicida tenetur: vivit ille, et iste jam interfector esse convincitur. Cum igitur his praeceptis beatus apostolus Paulus consona praedicatione concordet dicens: Non occidat sol super iracundiam vestram, et nolite locum dare diabolo; relatae sunt nobis quorumdam sacerdotum personae in tantam obstinationis effervuisse discordiam, ut non solum illos ab ira occasus solis non revocet, sed ne annosa quidem transactio temporum ad bonum charitatis reclinet, quippe in quorum cordibus ita sol justitiae Christus occubuit ut ad lumen charitatis redire vix possint.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 19.476.94-106","label":"19.476.94 to 19.476.106","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/19.476.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/19.476.94"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 19.476.119-128","label":"19.476.119 to 19.476.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/19.476.119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/19.476.119"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}