{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 20.494.27-37","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 20.494.27-37","ref":"20.494.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/20.494.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/20.494.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/20.494.27.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Jam vero de caetero generale ponentes edictum, si quis contra haec apostolica jussa, si quis contra haec canonum interdicta venire conaverit, ut in locis illis episcopum eligat fieri ubi episcopus nunquam fuit, sit anathema in conspectu omnipotentis Dei, et insuper tam ordinans quam ordinatus gradum sui ordinis perdat, quia non solum antiquorum Patrum decreta sed et apostolica ausus est convellere instituta. V. De quorumdam consuetudine sacerdotum foedissima, qui oblatis Deo per se sacrificiis non communicant. Relatum nobis est quosdam de sacerdotibus non lot vicibus communionis sanctae gratiam sumere quot sacrificia in uno die videntur offerre, sed in uno die si plurima per se Deo offerant sacrificia in omnibus se oblationibus a communicando suspend…nt, et in sola tantum extremi sacrificii oblatione communionis sanctae gratiam sumant, quasi non sit toties reus illius veri et singularis sacrificii, quoties participator corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi esse destiterit. Nam cece Apostolus dicit: Nonne qui edunt hostias participes sunt altaris? Si ergo qui edunt hostias participes sunt altaris, certum est quod hi qui sacrificantes non edunt rei sunt Dominici sacramenti. Quicunque ergo sacerdotum deinceps divino altario sacrificium oblaturus accesserit et se a communione suspenderit, ab ipsa qua se indecenter privavit gratia communionis anno uno repulsum se noverit: nam quale erit illud sacrificium cui nec ipse sacrificans participasse cognoscitur? Ergo hoc modis omnibus est tenendum, ut quotiescunque sacrificans corpus et sanguinem Jesu Christi Domini nostri in altario immolat, toties perceptioni corporis et sanguinis Christi se participem praebeat. VI. De concessa Toletano pontifici generatis synodi potestate, ut episcopi alterius provinciae cum conniventia principum in urbe regia ordinentur. Illud quoque collatione mutua decernendum nobis occurrit, quod in quibusdam civitatibus decedentibus episcopis propriis, dum differtur diu ordinatio successoris, non minima creatur et officiorum divinorum offensio, et ecclesiasticarum rerum nocitura perditio.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 20.494.21-26","label":"20.494.21 to 20.494.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/20.494.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/20.494.21"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 20.494.38-46","label":"20.494.38 to 20.494.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/20.494.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/20.494.38"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}