{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.103-111","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.103-111","ref":"23.539.103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.103.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Sed forte aliquis dicat jam hic tria quaedam hominis nominata, id est corpus, animam et spiritum: tria quidem dicuntur sed duo sunt, sicut ab eodem doctore in praedicto Symboli tractatu convincitur. Tria sunt, ait, quibus homo constat, spiritus, anima et corpus, quae rursus duo dicuntur, quia saepe anima simul cum spiritu nominatur: pars enim quaedam ejusdem rationalis qua carent bestiae spiritus dicitur. Quod etiam in epistola ad Petrum dilucida manifestatione exsequitur, quod spiritus et anima utrumque sint unum et unius esse substantiae sentiantur. Dicit enim duo quaedam esse animam et spiritum, secundum id quod scriptum est: Absolvisti ab spiritu meo animam meam; et utrumque ad naturam hominis pertinere, ut totus homo sit spiritus, anima et corpus, sed aliquando duo ista simul nomine animae nuncupari, quale est illud: Et factus est homo m animam vivam; ibi quippe et spiritus intelligitur: itemque aliquando utrumque nomine spiritus dici, sicuti est: Et inclinato capite tradidit spiritum: ubi et anima necesse est intelligatur, et utrumque unum et unius esse substantiae. Ac per hoc non anima et spiritus sed animam et corpus duae speciales hominis substantiae sunt, quae et diversae dicuntur. Nos proinde in jam dicto fidei nostrae opusculo Apollinaristarum haeresi respondentes tres in Christo substantiae diximus, quod et majores nostros docuisse monstramus, honorantes videlicet et sequentes sententiam doctoris egregii Hispalensis sedis episcopi, quam in libris suis de Differentia naturae Christi vel nostra disseruit, ubi ait: Nos ex duabus subsistimus substantiis, corporis videlicet atque animae: ille ex tribus, Verbi, corporis atque animae: inde est quod perfectus homo, perfectus praedicatur et Deus. Haec igitur praeparva de Patribus exempla libavimus ut in brevi ea quae competunt monstraremus: caeterum qui haec adhuc intensius legendo quaesierit, plurima colligere poterit.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.94-102","label":"23.539.94 to 23.539.102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.94"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.112-119","label":"23.539.112 to 23.539.119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.112"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}