{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.112-119","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.112-119","ref":"23.539.112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.112.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Jam vero si impuderata quis fronte nec his Patribus cedat, et unde ista libaverint insolens scrutator exquirat, evangelicis saltem vocibus credat, quibus has tres substantias sibi inesse Christus ipse pronuntiat. Interrogatus enim a Judaeis: Tu quit es? respondit: Principium qui et loquor vobis. Ecce habes unam substantiam deitatis, et restant duae substantiae hominis. Et enim veram carnem hominis se suscepisse monstraret, palpandum se discipulis praebuit dicens: Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere: ecce expressa est substantia carnis humanae. Item ot animae humanae substantiam se suscepisse monstraret, dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem iterum sumendi eam. Ecce tres in una Christi persona substantias inconfuse et inseparabiliter adunatas, deitatis videlicet atque humanitatis, evangelicis oraculis approbantes omnes uno ore fatemur et praefixa sententia praedicamus, confitentes videlicet secundum Chalcedonense concilium eumdem Dominum nostrum Jesum Christum perfectum in divinitate, perfectum eumdem in humanitate, Deum verum et hominem verum, eumdem ex anima rationali et corpore, secundum divinitatem unius cum Patre naturae, secundum humanitatem eumdem unius naturae nobiscum, per omnia similem nobis absque peccato, ante saecula quidem ex Patre natum secundum divinitatem, in novissimis vero diebus eumdem propter nos et propter nostram salutem ex Maria virgine Dei genitrice secundum humanitatem, unum eumdemque Christum filium Dei unigenitum in duas naturas inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter cognoscendum: in nullo naturarum differentias propter unitatem perimendas, magis autem salva utriusque naturae proprietate, et in una coeunte persona unoque statu concurrente: non in duabus personis partiendum vel dividendum, sed unum eumdemque Filium unigenitum Deum Verbum Dominum Jesum Christum. Jam vero si quis contra haec ulterius non instruendum sed contrarium se huic redditae rationi praebuerit, damnationem praefati concilii sustinebit Tertium sane quartumque capitulum contuentes non solum sensa sed ipsa pene verba ex libris beatorum Ambrosii atque Fulgentii nos praelibasse monstravimus, quibus ea praedictos viros dogmatizasse scimus, quos quia celebres in toto orbe doctores feriata ecclesiarum Dei vota percenseant, non illis est succensendum sed potius succumbendum, quia omne quod contra illos sapitur a rectae fidei regula abhorrere sentitur.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.103-111","label":"23.539.103 to 23.539.111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.103"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.120-126","label":"23.539.120 to 23.539.126","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.120"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}