{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.120-126","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.120-126","ref":"23.539.120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.120.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Ac sane quatuor specialitates capitulorum quae ut a nobis solida efficerentur hortati sunt, quid a quo fuerit doctore prolatum, congesto in uno responsionis nostrae libro catholicorum dogmate Patrum, ante hoc biennium parti illi porreximus dignoscendum. Jam vero si post haec et ab ipsis dogmatibus Patrum quibus haec prolata sunt in quocunque dissentiunt, non jam cum illis est amplius contendendum; sed majorum directo calle inhaerentes vestigiis, erit per divinum judicium amatoribus veritatis responsio nostra sublimis, etiam si ab ignorantibus aemulis censeatur indocilis. His itaque super sanctae fidei professionem explicitis ad contuendam illarum seriem conditionum nos vertimus, quarum nexibus se illigatum praedictus princeps fuerat protestatus. Etenim tempore quo divae memoriae Ervigius princeps hunc praesentem dominum nostrum Egicanem regem ad copulam filiae suae substituit, his eum primum ligaminibus implicavit. Clara igitur pronuntiantes voce, earumdem conditionum nobis textu praecognito invenimus illic tam impossibilia vincula quaedam juramenti innexa, ut difficulter mens jurantis ab earum illigatione sit libera, etiam si esset a regni curis et sollicitudinibus aliena: quarum textrinii evidens ligatura inter caetera connexionum capitula his verbis habebatur expressa. Circa cognatos meos filios vestros quos de gloriosa conjuge vestra domina mea Liuvigotona regina progenitos habere videmini, tam charum me amicum in sincera mentis dilectione sine fraudulenta calliditate exhibere et esse polliceor, et ita cum eis in affectu dulcedinis et charitatis omnibus diebus vitae meae vivere spondeo…, ut nec ipsos nec partem eorum pro quibuslibet capitulis aut ordinibus vel occasionibus quoquolibet tempore inquietare aut stimulare debeam, nec ullum dolorem nullamque malitiam in corde vel animo meo contra eos amodo et deinceps quandoque retinebo aut excogitabo, neque aliquam occasionem aut argumentum enutriebo [pro enutriam], per quod aut praefata ancilla vestra sponsa mea sive jam nominati filii vestri, qui de toties dicta clementissima conjuge vestra domina mea Liuvigotona regina progeniti sunt aut in maximum aut in modicum conturbentur vel stimulentur, excepto propter justissimas causas unde legalis mihi veritas patuerit, quas ut cum charitatis affectu ad eosdem cognatos meos quaerere debeam mihi licentiam reservo.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.112-119","label":"23.539.112 to 23.539.119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.112"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.127-134","label":"23.539.127 to 23.539.134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.127"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}