{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.173-180","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.173-180","ref":"23.539.173","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.173","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.173.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Quapropter conditiones ipsae, in quibus nec veritas est praecisa nec pietatis amputata sunt viscera, non tenebunt aut juste proponentes ad perjurii sacrilegium, aut juste judicantes ad profanationis reatum. Hac igitur reddita ratione conficitur, ut ad praedictarum seriem conditionum nullus teneatur obnoxius, quisquis repulsa malitia contra jam dicti principis partem aut negotia sibi debita judicibus judicanda objecerit, aut qui talium mandata susceperint, aut testis index qui advocatus testimonium dixerit, aut judices ipsi qui hujusmodi juste negotia terminaverint, vel hi etiam qui parti justitiam habenti simpliciter fautores exstiterint ad relevationem potius miserorum currentes, quam parti cuiquam delectantes esse nocibiles. Scriptum est enim: Pietas ad omnia utilis est; neque enim cessandum est a misericordiae opere quod illo non interdictum est foedere. Quia ergo illic justitiae aditus non negatur, consequens est ut nec pietas abnegetur: non enim plene justitiam diligit qui pietatem proximo non impendit. Sic ergo inconcussae pietatis servantes affectum, illud apostolicum praeelegimus observandum quo manifeste praecipitur: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Hac igitur ratione praemissa, absolutis et discretis personis atque vocibus singulorum negotia ipsa quae contra partem jam dicti piae memoriae Ervigii principis vel fil orum ejus habebantur proponenda, admisimus, definientes ut legibus canonibusque designata justitia inter opponentes et respondentes a judicibus inconcussa servetur. His itaque excursis quae placido dispositionis fine conclusa sunt, damus soli Deo gloriam et honorem, poscentes ejus profusissimam pietatem, ut ejus virtus atque potentia et nostrarum solvat mentium ligaturam, et glorioso amatori Christi Egicani principi nostro attribuat felicem [pro felix] regni retentare sceptrum, felicioris vitae ducere cursum, ac diuturnum eum pace in populis tenere imperium, eo praestante qui est rex omnium regum et cujus regnum manet in saecula saeculorum.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.162-172","label":"23.539.162 to 23.539.172","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.162"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.181-207","label":"23.539.181 to 23.539.207","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.181"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}