{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.28-36","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.28-36","ref":"23.539.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.28.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Amen. Post hujus igitur piae confessionis prolatam devotis vocibus regulam ad illa nos illico convertimus contuenda capitula, pro quibus muniendis ante hoc biennium beatae memoriae Romanus papa Benedictus nos litterarum suarum significatione monuerat, quae tamen non in scriptis suis annotare curavit, sed homini nostro verbo renotanda injunxit, ad quod illi jam eodem anno sufficienter congrueque responsum est; nos tamen nunc eamdem renotationem hominis nostri studiosius relegentes invenimus quod in libro illo responsionis fidei nostrae, quem per Petrum regionarium Romanae Ecclesiae miseramus, id primum capitulum jam dicto papae incaute visum fuisset a nobis positum, ubi nos secundum divinam essentiam diximus: Voluntas genuit voluntatem sicut et sapientia sapientiam. Quod vir ille incuriosa lectionis transcursione praeteriens existimavit haec ipsa nomina, id est voluntatem et sapientiam non secundum essentiam, sed aut secundum relativum aut secundum comparationem humanae mentis nos posuisse: et ideo in ipsa renolatione sua ita nos admonere visus est dicens: Naturali ordine cognoscimus quia verbum ex mente originem ducit, sicut ratio et voluntas: et converti non possunt ut dicatur, quia sicut verbum et voluntas de mente procedit, ita et mens de verbo aut voluntate. Et ex ista comparatione visum est Romano pontifici voluntatem ex voluntate non posse dici: nos autem non secundum hanc comparationem humanae mentis neque secundum relativum, sed secundum essentiam diximus: Voluntas ex voluntate sicut et sapientia ex sapientia. Hoc enim est Deo esse quod velle, hoc velle quod sapere, quod tamen de homine dici non potest. Aliud quippe est homini id quod est sine velle, et aliud velle etiam sine sapere. In Deo autem non ita est, quia simplex ibi natura est, et ideo hoc est illi esse quod velle, quod sapere. Quapropter qui potest capere voluntatem ex voluntate secundum essentiam nos dixisse, non de hujusmodi laboravit proposita quaestione.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.24-27","label":"23.539.24 to 23.539.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.24"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.37-42","label":"23.539.37 to 23.539.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.37"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}