{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 27.613.12-18","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 27.613.12-18","ref":"27.613.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/27.613.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/27.613.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/27.613.12.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"His relectis omnes episcopi dixerunt: Cognitis his quae ex epistola beati Petri apostoli recitata sunt, desideramus auxiliante Dei gratia divinis obedire praeceptis et apostolicae epistolae, quae nobis recitata est, in his omnibus formulam imitari, ne forte in aliquibus inordinate ambulantes divino, quod absit, judicio condemnemur, sed ut sanctorum Patrum vestigia subsequentes in ipsorum requiem mereamur esse participes, et immarcescibt lem illam gloriae coronam, quae repromissa est, cum ipsis accipere mereamur. Ob hoc ergo tuam simul omnes deposcimus charitatem, ut has omnes causas singulis capitulis breviter comprehensas, qualiter corrigi debeant, his gestis subter annectas, quae cum studiosius relecta et in notitiam omnium nostrorum evidentius fuerint perducta, propria unusquisque manu pro eorum emendatione et confirmatione subscribat, ut non solum nobis, sed etiam successoribus nostris haec ad perfectionem episcopalis officii decreta proficiant. I. Ut episcopus ambulet per diaecesem suam, et ante viginti dies Paschae catechumeni doceantur symbolum. Placuit omnibus episcopis atque convenit, ut per singulas Ecclesias episcopi per dioeceses ambulantes primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi tepeant vel missarum, et quaecunque officia quomodo peragantur; et si recte quidem invenerint, Deo gratias, sin autem minime, docere debeant ignaros, et hoc modis omnibus praecipere, ut sicut antiqui canones jubent ante dies viginti baptismi ad purgationem exorcismi catechumeni currant: in quibus viginti diebus omnino catechumeni symbolum quod est: Credo in Deum Patrem omnipotentem, speclaliter doceantur. Postquam ergo haec suos clericos discusserint vel docuerint episcopi, alio die convocata plebe ipsius ecclesiae doceant illos, ut errores fugiant idolorum vel diversa crimina, id est homicidium, adulterium, perjurium, falsum testimonium et reliqua peccata mortifera, aut quod nolunt sibi fieri alteri non faciant, et ut credant resurrectionem omnium hominum et diem judicii, in qua unusquisque secundum sua opera recepturts est: et sic postea episcopus de ecclesia illa proficiscatur ad aliam.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 27.613.8-11","label":"27.613.8 to 27.613.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/27.613.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/27.613.8"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 27.613.19-34","label":"27.613.19 to 27.613.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/27.613.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/27.613.19"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}