{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 28.635.77-91","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 28.635.77-91","ref":"28.635.77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/28.635.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/28.635.77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/28.635.77.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"VIII. Ne rectores ecclesiae plus propria quam ecc esiastica jura laborare intendant. Non decet rectores ecclesiae in suis strenuos et in ecclesiasticis rebus esse remissos. Nam quorumdam fertur opinio, quod quidam sacerdotum familias ecclesiae in suis propriis laboribus quassent, rei propriae profectum augentes, dominicis vero dispendium nutrientes. Unde quicunque sub hoc neglectu res divinas laborare distulerit speciali placito distringendus est, qualiter si de rebus seu augmentis ecclesiae quaestum vel labores rei propriae auxit, et ex hoc ecclesiasticis rebus aut neglectum laboris exhibuit aut minorationem vel perditionem induxit: quidquid in rebus ecclesiae minorationis exhibuit, totum de rebus propriis ecclesiae illi restituat, ex cujus rebus atque suffragiis suos convinctus fuerit ampliasse labores. Quod si aliquid pro utilitatibus ecclesiae aut substantiae expendit aut dispendii vel perditionis quidpiam pertulit, si hoc comprobare potuerit, totum illi a rebus ejusdem ecclesiae reformabitur, pro cujus utilitatibus id expendisse probatur. Gratias itaque omnipotenti peragimus Deo: post haec sit pax, salus et diuturnitas piissimo et amatori Christi domino nostro Wambani regi, cujus devotio nostad hoc decretum salutiferum convocavit; divinam postulantes clementiam, ut gloria Christi regnum ejus corroboret usque ad ultimam sene…utem, praestante ipso qui cum Patre et Spiritu sancto unus vivit et gloriatur in Trinitate Deus in saecula saeculorum. Leodegisus a in Christi nomine episcopus, cognomento Julianus, has constitutiones secundum quod nobis cum sanctis coepiscopis meis, qui mecum subscripserunt, Deo inspirante, complacuit, relegi et subscripsi. Genitivus Ecclesiae Tudensis episcopus his constitutionibus interfui et subscripsi. Froaricus Portucalensis Ecclesiae episcopus his constitutionibus interfui et subscripsi. Isidorus Asturicensis Ecclesiae episcopus his constitutionibus interfui et subscripsi. Bela Britaniensis Ecclesiae episcopus his constitutionibus interfui et subscripsi. Hilarius b Auresinae Ecclesiae episcopus his constitutionibus interfui et subscripsi. Rectogenes Lucensis Ecclesiae episcopus his constitutionibus interfui et subscripsi.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 28.635.62-76","label":"28.635.62 to 28.635.76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/28.635.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/28.635.62"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 28.635.92","label":"Lxv Concilium Bracarense Tertium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/28.635.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/28.635.92"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}