{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 30.647.66-79","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 30.647.66-79","ref":"30.647.66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.66.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Et paulo post: Christo igitur passo in carne. Ergo si Christus in carne est passus, non est secundum Deum, sed secundum hominem crucifixus. Ecce perpatuit de Filio Dei quod passus est, quod mortuus esi, corporis hoc tantum fuisse, non deitatis; aliena sunt enim ista a Deo, testante propheta de illo: Deus sempiternus, Dominus creans fines terrae non laborabit neque deficiet. Et [7.1, 2, ac] psalmus |U., Psalmista|: Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient. Omnes enim in Christo infirmitates humanitus sola portavit; caro enim habuit vagitus infantur, non divinitas: caro est pannis involuta, non deitas; caro habuit alimenta, caro portavit aetatum commercia: nam et quod fatigatus est, quod esuriit, quod dormivit, quod flevit, quod passioni proximus tristis fuit, quod postremo ipsam passionem et mortis conditionem sustinuit, totum hoc ad infirmitatem pertinet humanitatis, non ad incomprehensibilem substantiam deitatis. Unus est enim Christus Deus et homo, Verbum et caro, sed unde Dens inde habet immortalitatem. unde homo inde pertulit passionem, ei unde caro inde mortuus, ei mule Verbum inde aeternus. Neque enim potest esse deitate passibilis qui est virtute paternae naturae aequalis: unde et Patri derogatur dum natura deitatis in Filio passibilis creditur. Nam si una Patrie et Filii substantia est, utique sicut Pater ita el Filius immortalis est, et si Ego et Pater unum sumus, sicut in Patre non est mors, ita nec in Dei Filio mors; el si verum est: Omnia quae habet Pater mea sunt, ergo immortalitas Patris cum Filio est communis. Nam quod ait Apostolus de infidelium ignorantia: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent, non quasi Dominus gloriae sil crucifixus, ut natura deitatis videatur esse passibilis, sed quia unus in utraque natura est Christus, secundum assumpti hominis formam Dominus gloriae dicitur passus, sicut e contrario illud: Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo filius hominis, dum de coelo non descendisset nisi tantum Dei Filius nondum idem factus hominis filius.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 30.647.50-65","label":"30.647.50 to 30.647.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.50"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 30.647.80-90","label":"30.647.80 to 30.647.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.80"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}