{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 30.647.80-90","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 30.647.80-90","ref":"30.647.80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.80.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Propter personae igitur unitatem et ad hominem referuntur in Christo quae Deo propria sunt, et divinitati ascribuntur quae hominis sunt; et ideo dum pati et mori non deitatis, sed carnis proprium sit, tamen propter personae unitatem ipse Deus et natus ex virgine et passus et mortuus praedicatur, sed infirmitate carnis nostrae, non virtute divinitatis suae. Quod vero Idem Apostolus ait; Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; sic hic dicitur Filius Dei mortuus, sicut dicitur de martyribus passis et mortuis, quorum tamen animae non sunt occisae in corporis passione ore Veritatis testante: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Ubi agnosci oportet, si anima martyrum corpore perempto suppliciis exstingui non potest, Deus, qui est conditor animarum, quomodo per crucem carnis pati potuit exitium mortis? Quod etiam alibi apertius declaratur, eodem Filio Dei loquente: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Quod si ipsa deitas mortua exstitit, quaero: quis animam ipsam resumpsit? stultum est ergo crucis passionem divinae aplicare naturae, sed tantum creabili et humanae. Sola enim caro crucis exilium sensit, sola caro lanceam pertulit, sola sanguinem et aquam manavit, ipsa sola mortua, ipsa sola in sepulcro posita, ipsa sola de sepulcro tertia die resuscitata, quae etiam glorificata coelos adiit, in qua et venturus est judex in gloria Patris judicaturus vivos et mortuos. Prolatis igitur Novi ac Veteris Testamenti testimoniis in quibus duae naturae Christi patefactae sunt in una subsistenti persona, et in quibus passio ejus apparuit in homine solo expleta, deinde oportuit sententiae subnecti sanctorum Patrum qui in sacris litteris ingenti gloria fulserunt, ut etiam eorum traditione perpateat quia Dominos noster Jesus Christus ex duabus naturis ei una persona subsistit, et quia mortem et passionem in sola carne suscepit.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 30.647.66-79","label":"30.647.66 to 30.647.79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.66"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 30.647.91-100","label":"30.647.91 to 30.647.100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.91"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}