{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 36.11.65-76","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 36.11.65-76","ref":"36.11.65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/36.11.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/36.11.65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/36.11.65.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Sed quia antiquorum canonum sunt instituta, ut si in una provincia quisquis episcopus de alterius dioecesi partem aliquam per triginta annos pessederit, quietus teneat, justum perspeximus ut quia nec ille triginta annos adhuc habet quo ad hujus provincia metropolim reductus est, et ille quod perlongo tempore non possedit recepit, et triginta adhuc non sunt in hoc illi impleti anni, sicut ille ad debitam dioecesem rediit, Ua ei hic. qui pulsat dkßcesira sibi debitam ordinante metropolitano cum suis fratribus per suum sajonem recipiat; ita tamen ut de praesentia metropolilani inspectores dirigantur, qui per evidentia signa dioeceses ipsas conspiciant, et unusquisque quod illi debitum est accipiat el habeat. Pacta vero, quse juxta canonicam regulam inter episcopos per pacificam deliberationem justissime fuerim facta, in omnibus placet esse servanda. Omnibus episcopis id instituitur esse servandum, ut parochiam suam bene custodiant nec a quolibet fratre eam usurpari permittant: quibus si tricennalis numerus per voluntatem aut negligentiam occurrerit, nullo modo reddenda erit. IX. Quid presbyter observare debeat qui presbyteris jubetur dare sanctum chrisma. Conveniens in omnibus nobis haec manet sententia, quae digne custodiatur in nostra provincia. Placuit, ut quisquis ab episcopo sanctum in potestate presbyteris ad distribuendum tempore opportuno acceperit chrisma, nihil ab eis beneficii causa tollere aut petere praesumat. Similiter et presbyteri, qui sanctum Dei baptisma infantibus tradunt, nihil pro tali gratia a parentibus eorum auferre praesumant. Quod si quis aliquid offert per bonam voluntatem, accipiatur grate, nihil tamen, ut diximus, auferatur quacunque occasione. Si quis sententiae hujus ordinem non Custodierit eumque transgredi praesumpserit, tribus mensibus sub poenitentia excommunicatus manebit.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 36.11.52-64","label":"36.11.52 to 36.11.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/36.11.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/36.11.52"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 36.671.1-13","label":"36.671.1 to 36.671.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/36.671.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/36.671.1"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}