{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 6.312.35-39","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 6.312.35-39","ref":"6.312.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/6.312.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/6.312.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/6.312.35.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"sed infra claustra monasterii jugi sedulitate persistens atque sanctimonialem vitam peragens de regno temporali opitulatione divina ad regnum aeternitatis mereatur pervenire. Quicunque igitur superiores constitutiones, quae salubri consilio a nobis definitae esse noscuntur, violaverit vel exsecrari quacunque factione pertentaverit aut permiserit, noverit se excommunicationis percepturum sententiam atque etiam exsilii damnationis diuturno tempore incurrere jacturam. Peractis quoque a nobis quae congrua fuerunt de ordinibus ecclesiasticis, in primis immensas laudes omnipotenti Deo Patri et Filio et Spiritui sancto, cui cura est pacem et unitatem Ecclesiae suae sanctae catholicae providere, deferimus; deinde orthodoxo et serenissimo domino nostro Egicano regi, cujus instinctu et devotissimo instituto in hoc coadunari meruimus synodali conventu, multiplices gratiarum actiones persolvimus, qui non solum nostrorum animos ad corrigendos ordines ecclesiasticos excitavit, sed etiam et populum per oracula regni sui voto gratioso ab impensione tribuli reddidit absolutum: pro quo beneficii studio, quo plebi suae tanta largitus est dona, Dominum Jesum Christum, qui nos potentia virtutis suae decoravit, pretiosa ac propria effusione sanguinis sui redemit, exoramus ut ipse regnum ejus in pace sub multimoda annorum curricula solidet, gentemque et universam patriam in tranquillitate conservet, et contra hostem adversum victrix Christi dextera victorem efficiat semper, quo expletis hujus extensis vitae temporibus ad aeternum beatitudinis praemium pervenire mereatur illaesus, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, summa virtus et potestas in saecula saeculorum. Amen.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 6.312.27-34","label":"6.312.27 to 6.312.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/6.312.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/6.312.27"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 7.814.1-14","label":"7.814.1 to 7.814.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/7.814.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/7.814.1"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}