{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Concilia Hispaniae 9.324.73-78","citation":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 9.324.73-78","ref":"9.324.73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/9.324.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/9.324.73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/9.324.73.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Concilia Hispaniae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"Hanc Trinitatem personis distinctam, substantiam unitam virtute et potestate et majestate indivisibilem, indifferentem: praeter hanc nullam credimus divinam esse naturam, vel angeli vel spiritus, vel virtutis alicujus quae Deus esse credatur Hunc igitur Filium Dei Deum natum a Patre ante omne omnino principium sanctificasse uterum Mariae virginis, atque ex ea verum hominem sine virili generatum semine suscepisse, duabus duntaxat naturis, id est deitatis et camis, in unam convenientibus omnino personam, id est Dominum nostrum Jesum Christum: nec imaginarium corpus aut phantasmatis alicujus in eo fuisse, sed solidum atque verum: hunc et esurisse, et sitisse, et doluisse, et flevisse, et omnes corporis injurias pertulisse: postremo a Judaeis crucifixum et sepultum, et tertia dia resurrexisse: conversatum postmodum cum discipulis suis, quadragesima post resurrectionem die ad coelum ascendisse: hunc Filium hominis etiam Dei Filium dici: filium autem Dei Deum hominis filium Appellari. Resurrectionem vero futuram humanae credimus carni: animam autem hominis non divinam esse substantiam aut Dei panem, sed creaturam dicimus divina voluntate creatam. I. Si quis autem dixerit aut crediderit a Deo omnipotente mundum hunc factum non fuisse, atque ejus Omnia instrumenta, anathema sit. II. Si quis dixerit atque crediderit Deum Patrem eumdem esse Filium vel Paraclitum, anathema sit.","prev":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 9.324.45-72","label":"9.324.45 to 9.324.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/9.324.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/9.324.45"},"next":{"citation":"Documenta: Concilia Hispaniae 9.328","label":"Xlvi Concilium Toletanum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/9.328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/9.328"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}