{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Galliae Concilia 10.237.1-22","citation":"Concilia, Documenta: Galliae Concilia 10.237.1-22","ref":"10.237.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.237.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.237.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.237.1.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Galliae Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"XXXIII. Si episcopus haeredes non habens Ecclesiam cui praefuit haeredem non fecerit. Episcopus qui filios aut nepotes non habens alium quam Ecclesiam reliquit haeredem, si quid de Ecclesia non in Ecclesiae causa aut necessitate praesumpsit, quod distraxit ant donavit irritum habeatur: qui vero filios habet, de bonis quae reliquit ab haeredibus ejus indemnitatibus Ecclesiae consulatur. XXXIV. De Judaeis qui converti cupiunt qualiter suscipiantur. Judaei quorum perfidia frequenter ad vomitum redit, si ad legem [T. 1, 2, Ecclesiam] catholicam venire voluerint, octo mensibus inter catechumenos ecclesiae limen Introeant, etsi pura fide venire noscuntur, tunc demum baptismatis gratiam consequantur: quod si casu aliquo quis periculum infirmitatis intra praescriptum tempus incurrerit et desperatus fuerit, baptizetur. XXXV. Si episcopus a metropolitano admonitus pro synodo vel ordinatione episcopali venire distulerit. Si metropolitanus episcopus ad comprovinciales episcopos epistolas direxerit, in quibus eos aut ad ordinationem summi pontificis aut ad synodum invitet, postpositis omnibus, excepta gravi infirmitate corporis aut praeceptione regia, ad constitutam diem adesse non different: qui si defuerint, sicut prisca canonum praecepit auctoritas, usque ad proximam synodum a charitate fratrum et Ecclesiae communione priventur. XXXVI. Ut stipendia clericorum juxta meritum distribuantur. Clerici etiam omnes, qui Ecclesiae fideliter vigilanterque deserviunt, stipendia sanctis laboribus debita secundum servitii sui meritum vel ordinationem canonum a sacerdotibus consequantur. XXXVII. De homicidis vel falsis testibus. Itaque censuimus homicidas-et falsos lestes a communione ecclesiastica submovendos, nisi poenitentiae satisfactione crimina admissa diluerint. XXXVIII. Ut sine epistola episcopi sui non liceat clericum vel monachum proficisci; et de monachis vel abbatibus. Clericis sine commendatitiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi, in monachis quoque praesentis sententiae forma servetur; quos si verborum increpatio non emendaverit, etiam verberibus statuimus coerceri. Servandum quoque de monachis ne eis ad solitarias cellulas liceat a congregatione discedere, nisi forte probatis post emeritos labores aut propter infirmitatis necessitatem asperior ab abbatibus regula remittatur: quod ita demam fiet, ut intra eadem monasterii septa manentes, lamen sub abbatis potestate separatas habere cellulas permittantur.","prev":{"citation":"Documenta: Galliae Concilia 10.235.117-119","label":"10.235.117 to 10.235.119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.235.117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.235.117"},"next":{"citation":"Documenta: Galliae Concilia 10.237.23-39","label":"10.237.23 to 10.237.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.237.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.237.23"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Galliae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1452/tmp1452/tmp1452.tmp1452.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}