{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Galliae Concilia 10.240.1-24","citation":"Concilia, Documenta: Galliae Concilia 10.240.1-24","ref":"10.240.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.240.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.240.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.240.1.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Galliae Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"XLIX. De non alienandis ab episcopo rebus Ecclesiae, et de libertis. Diaconus vel presbyter in parochia constituti de rebus ecclesiae sibi creditis nihil audeant commutare, vendere vel donare, quia res sacratae Deo esse noscuntur. Similiter et sacerdotes nihil de rebus ecclesiae sibi commissis, ut superius comprehensum est, emutilare [B. R., emutare] praesumant: quod si facere voluerint, convicii in concilio et ab honore depositi de suo proprio aliud tantum restituant quantum visi sunt praesumpsisse. Sane si quis pro qualibet conditione de rebus ecclesiae aliquid alienare voluerit, si de suo proprio tantum ecclesiae contulerit quantum visus est abstulisse, tunc domum illud stare licebit; ita tamen libertos, quos sacerdotes, presbyteres, diacones de ecclesia sibi commissa facere voluerint, actus ecclesiae prosequi jubemus: quod si facere contempserint, placuit cos ad proprium reverti servitium. L. De clericis qui crimen capitale commiserint. Si episcopus, presbyter vel diaconus crimen capitale commiserint aut chartam falsaverint aut testimonium falsum dixerint, ab officii honore depositum monasterium retrudantur, et ibi tantummodo quandiu vixerint laicam communionem accipiant. LI. De episcopis qui per testamentum de rebus Ecclesiae aliquid contulerint. Si episcopus condito testamento aliquid de ecclesiastici juris proprietate legaverit, aliter non valebit nisi tantum de juris proprii facultate suppleverit. LII. De clericis qui sine epistolis sui episcopi proficiscuntur. Presbyter aut diaconus vel clericus sine antistitis sui epistolis ambulans, communionem ei nullus impendat. LIII. De presbyteris parochitanis res ecclesiae distrahentibus. Quidquid parochiarum presbyter de ecclesiastici juris possessione distraxerit, inane habeatur et vacuum, venditori comparantis actione vertente. LIV. De eisdem ut quidquid emerint in nemine ecclesiae comparent. Presbyter dum dioecesim tenet, de his quae emerit ad ecclesiae nomen scripturam faciat, aut ab ejus quam tenuit ecclesiae ordinatione discedat. LV. Ut sacerdotes et levitae canibus ad venandum et accipitribus non utantur.","prev":{"citation":"Documenta: Galliae Concilia 10.237.40-56","label":"10.237.40 to 10.237.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.237.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.237.40"},"next":{"citation":"Documenta: Galliae Concilia 10.240.25-48","label":"10.240.25 to 10.240.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.240.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.240.25"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Galliae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1452/tmp1452/tmp1452.tmp1452.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}